1Fuit vir unus de Ramathaimsophim de monte Ephraim
et nomen eius Helcana
filius Hieroam filii Heliu filii Thau filii Suph Ephratheus
2et habuit duas uxores
nomen uni Anna et nomen secundae Fenenna
fueruntque Fenennae filii Annae autem non erant liberi
3et ascendebat vir ille de civitate sua statutis diebus
ut adoraret et sacrificaret Domino exercituum in Silo
erant autem ibi duo filii Heli Ofni et Finees sacerdotes Domini
4venit ergo dies et immolavit Helcana
deditque Fenennae uxori suae et cunctis filiis eius et filiabus partes
5Annae autem dedit partem unam tristis
quia Annam diligebat Dominus autem concluserat vulvam eius
6adfligebat quoque eam aemula eius et vehementer angebat
in tantum ut exprobraret quod conclusisset Dominus vulvam
eius
7sicque faciebat per singulos annos
cum redeunte tempore ascenderent templum Domini
et sic provocabat eam
porro illa flebat et non capiebat cibum
8dixit ergo ei Helcana vir suus Anna cur fles et quare non comedis
et quam ob rem adfligitur cor tuum
numquid non ego melior sum tibi quam decem filii
9surrexit autem Anna postquam comederat in Silo et biberat
et Heli sacerdote sedente super sellam ante postes templi Domini
10cum esset amaro animo
oravit Dominum flens largiter
11et votum vovit dicens
Domine exercituum
si respiciens videris adflictionem famulae tuae
et recordatus mei fueris nec oblitus ancillae tuae
dederisque servae tuae sexum virilem
dabo eum Domino omnes dies vitae eius
et novacula non ascendet super caput eius
12factum est ergo cum illa multiplicaret preces coram
Domino
ut Heli observaret os eius
13porro Anna loquebatur in corde suo
tantumque labia illius movebantur
et vox penitus non audiebatur
aestimavit igitur eam Heli temulentam
14dixitque ei usquequo ebria eris digere paulisper vinum quo mades
15respondens Anna nequaquam inquit domine mi
nam mulier infelix nimis ego sum
vinumque et omne quod inebriare potest non bibi
sed effudi animam meam in conspectu Domini
16ne reputes ancillam tuam quasi unam de filiabus Belial
quia ex multitudine doloris et maeroris mei locuta sum
usque in praesens
17tunc Heli ait ei vade in pace
et Deus Israhel det tibi petitionem quam rogasti eum
18et illa dixit utinam inveniat ancilla tua gratiam in oculis tuis
et abiit mulier in viam suam et comedit
vultusque eius non sunt amplius in diversa mutati
19et surrexerunt mane et adoraverunt coram Domino
reversique sunt et venerunt in domum suam Ramatha
cognovit autem Helcana Annam uxorem suam
et recordatus est eius Dominus
20et factum est post circulum dierum concepit Anna et peperit filium
vocavitque nomen eius Samuhel eo quod a Domino postulasset eum
21ascendit autem vir Helcana et omnis domus eius
ut immolaret Domino hostiam sollemnem et votum suum
22et Anna non ascendit
dixit enim viro suo non vadam donec ablactetur infans
et ducam eum et appareat ante conspectum Domini
et maneat ibi iugiter
23et ait ei Helcana vir suus fac quod bonum tibi videtur
et mane donec ablactes eum
precorque ut impleat Dominus verbum suum
mansit ergo mulier et lactavit filium suum donec amoveret eum a lacte
24et adduxit eum secum postquam ablactaverat
in vitulis tribus et tribus modiis farinae et amphora
vini
et adduxit eum ad domum Domini in Silo
puer autem erat adhuc infantulus
25et immolaverunt vitulum et obtulerunt puerum Heli
26et ait obsecro mi domine
vivit anima tua domine ego sum illa mulier
quae steti coram te hic orans Dominum
27pro puero isto
oravi et dedit Dominus mihi petitionem meam quam
postulavi eum
28idcirco et ego commodavi eum Domino
cunctis diebus quibus fuerit accommodatus Domino
et adoraverunt ibi Dominum
et oravit Anna et ait