1mortuus est autem Samuhel
et congregatus est universus Israhel et planxerunt eum
et sepelierunt in domo sua in Rama
consurgensque David descendit in desertum Pharan
2erat autem vir quispiam in solitudine Maon
et possessio eius in Carmelo
et homo ille magnus nimis
erantque ei oves tria milia et mille caprae
et accidit ut tonderetur grex eius in Carmelo
3nomen autem viri illius erat Nabal
et nomen uxoris eius Abigail
eratque mulier illa prudentissima et speciosa
porro vir eius durus et pessimus et malitiosus
erat autem de genere Chaleb
4cum ergo audisset David in deserto
quod tonderet Nabal gregem suum
5misit decem iuvenes et dixit eis
ascendite in Carmelum et venietis ad Nabal
et salutabitis eum ex nomine meo pacifice
6et dicetis sic fratribus meis et tibi pax
et domui tuae pax
et omnibus quaecumque habes sit pax
7audivi quod tonderent pastores tui qui erant nobiscum in deserto
numquam eis molesti fuimus
nec aliquando defuit eis quicquam de grege
omni tempore quo fuerunt nobiscum in Carmelo
8interroga pueros tuos et indicabunt tibi
nunc ergo inveniant pueri gratiam in oculis tuis
in die enim bona venimus
quodcumque invenerit manus tua da servis tuis et filio tuo
David
9cumque venissent pueri David
locuti sunt ad Nabal omnia verba haec ex nomine David et siluerunt
10respondens autem Nabal pueris David ait
quis est David et quis est filius Isai
hodie increverunt servi qui fugiunt dominos suos
11tollam ergo panes meos et aquas meas
et carnes pecorum quae occidi tonsoribus meis
et dabo viris quos nescio unde sint
12regressi sunt itaque pueri David per viam suam
et reversi venerunt et nuntiaverunt ei omnia verba quae dixerat
13tunc David ait viris suis
accingatur unusquisque gladio suo
et accincti sunt singuli gladio suo
accinctusque est et David ense suo
et secuti sunt David quasi quadringenti viri
porro ducenti remanserunt ad sarcinas
14Abigail autem uxori Nabal nuntiavit unus de pueris dicens
ecce misit David nuntios de deserto
ut benedicerent domino nostro
et aversus est eos
15homines isti boni satis fuerunt nobis et non molesti
nec quicquam aliquando periit
omni tempore quo sumus conversati cum eis in deserto
16pro muro erant nobis tam in nocte quam in die
omnibus diebus quibus pavimus apud eos greges
17quam ob rem considera et recogita quid facias
quoniam conpleta est malitia adversum virum tuum
et adversus domum tuam
et ipse filius est Belial ita ut nemo ei possit loqui
18festinavit igitur Abigail et tulit ducentos panes
et duos utres vini
et quinque arietes coctos et quinque sata pulentae
et centum ligaturas uvae passae et ducentas massas caricarum
et inposuit super asinos
19dixitque pueris suis
praecedite me ecce ego post tergum sequar vos
viro autem suo Nabal non indicavit
20cum ergo ascendisset asinum
et descenderet ad radices montis
David et viri eius descendebant in occursum eius
quibus et illa occurrit
21et ait David
vere frustra servavi omnia quae huius erant in deserto
et non periit quicquam de cunctis quae ad eum pertinebant
et reddidit mihi malum pro bono
22haec faciat Deus inimicis David et haec addat
si reliquero de omnibus quae ad eum pertinent usque mane
mingentem ad parietem
23cum autem vidisset Abigail David festinavit et descendit de asino
et procidit coram David super faciem suam
et adoravit super terram
24et cecidit ad pedes eius et dixit
in me sit domine mi haec iniquitas
loquatur obsecro ancilla tua in auribus tuis
et audi verba famulae tuae
25ne ponat oro dominus meus rex cor suum
super virum istum iniquum Nabal
quia secundum nomen suum stultus est
et est stultitia cum eo
ego autem ancilla tua non vidi pueros tuos domine mi quos misisti
26nunc ergo domine mi vivit Dominus et vivit anima tua
qui prohibuit te ne venires in sanguine
et salvavit manum tuam tibi
et nunc fiant sicut Nabal inimici tui
et qui quaerunt domino meo malum
27quapropter suscipe benedictionem hanc
quam adtulit ancilla tua tibi domino meo
et da pueris qui sequuntur te dominum meum
28aufer iniquitatem famulae tuae
faciens enim faciet tibi Dominus domino meo domum
fidelem
quia proelia Domini domine mi tu proeliaris
malitia ergo non inveniatur in te omnibus diebus vitae tuae
29si enim surrexerit aliquando homo persequens te
et quaerens animam tuam
erit anima domini mei custodita
quasi in fasciculo viventium apud Dominum Deum tuum
porro anima inimicorum tuorum rotabitur
quasi in impetu et circulo fundae
30cum ergo fecerit tibi Dominus domino meo omnia
quae locutus est bona de te
et constituerit te ducem super Israhel
31non erit tibi hoc in singultum et in scrupulum cordis domino meo
quod effuderis sanguinem innoxium aut ipse te ultus fueris
et cum benefecerit Dominus domino meo recordaberis ancillae tuae
32et ait David ad Abigail benedictus Dominus Deus Israhel
qui misit te hodie in occursum meum
et benedictum eloquium tuum
33et benedicta tu quae prohibuisti me hodie ne irem ad sanguinem
et ulciscerer me manu mea
34alioquin vivit Dominus Deus Israhel
qui prohibuit me malum facere tibi
nisi cito venisses in occursum mihi
non remansisset Nabal usque ad lucem matutinam mingens ad parietem
35suscepit ergo David de manu eius omnia quae adtulerat ei
dixitque ei vade pacifice in domum tuam
ecce audivi vocem tuam et honoravi faciem tuam
36venit autem Abigail ad Nabal
et ecce erat ei convivium in domo eius quasi convivium regis
et cor Nabal iucundum erat enim ebrius nimis
et non indicavit ei verbum pusillum aut grande usque in mane
37diluculo autem cum digessisset vinum Nabal
indicavit ei uxor sua verba haec
et emortuum est cor eius intrinsecus et factus est quasi
lapis
38cumque pertransissent decem dies
percussit Dominus Nabal et mortuus est
39quod cum audisset David mortuum Nabal ait benedictus Dominus
qui iudicavit causam obprobrii mei de manu Nabal
et servum suum custodivit a malo
et malitiam Nabal reddidit Dominus in caput eius
misit ergo David et locutus est ad Abigail
ut sumeret eam sibi in uxorem
40et venerunt pueri David ad Abigail in Carmelum
et locuti sunt ad eam dicentes
David misit nos ad te ut accipiat te sibi in uxorem
41quae consurgens adoravit prona in terram et ait
ecce famula tua sit in ancillam ut lavet pedes servorum domini mei
42et festinavit et surrexit Abigail et ascendit super asinum
et quinque puellae ierunt cum ea pedisequae eius
et secuta est nuntios David et facta est illi uxor
43sed et Ahinoem accepit David de Iezrahel
et fuit utraque uxor eius
44Saul autem dedit Michol filiam suam uxorem David
Falti filio Lais qui erat de Gallim