1et ait David in corde suo
aliquando incidam in uno die in manu Saul
nonne melius est ut fugiam et salver in terra Philisthinorum
ut desperet Saul cessetque me quaerere in cunctis finibus Israhel
fugiam ergo manus eius
2et surrexit David et abiit ipse et sescenti viri cum eo
ad Achis filium Mahoc regem Geth
3et habitavit David cum Achis in Geth
ipse et viri eius vir et domus eius
David et duae uxores eius
Ahinoem Iezrahelites et Abigail uxor Nabal Carmeli
4et nuntiatum est Saul quod fugisset David in Geth
et non addidit ultra ut quaereret eum
5dixit autem David ad Achis
si inveni gratiam in oculis tuis
detur mihi locus in una urbium regionis huius ut habitem ibi
cur enim manet servus tuus in civitate regis tecum
6dedit itaque ei Achis in die illa Siceleg
propter quam causam facta est Siceleg regum Iuda
usque in diem hanc
7fuit autem numerus dierum quibus habitavit David in regione
Philisthinorum quattuor mensuum
8et ascendit David et viri eius
et agebant praedas de Gesuri et de Gedri et de Amalechitis
hii enim pagi habitabantur in terra antiquitus
euntibus Sur usque ad terram Aegypti
9et percutiebat David omnem terram
nec relinquebat viventem virum et mulierem
tollensque oves et boves et asinos et camelos et vestes
revertebatur et veniebat ad Achis
10dicebat autem ei Achis in quem inruisti hodie
respondebatque David contra meridiem Iudae
et contra meridiem Hiramel et contra meridiem Ceni
11virum et mulierem non vivificabat David
nec adducebat in Geth dicens
ne forte loquantur adversum nos haec fecit David
et hoc erat decretum illi omnibus diebus
quibus habitavit in regione Philisthinorum
12credidit ergo Achis David dicens
multa mala operatus est contra populum suum Israhel
erit igitur mihi servus sempiternus