1fuit ergo arca Domini in regione Philisthinorum septem mensibus
2et vocaverunt Philisthim sacerdotes et divinos dicentes
quid faciemus de arca Dei indicate nobis
quomodo remittemus eam in locum suum
qui dixerunt
3si remittitis arcam Dei Israhel
nolite dimittere eam vacuam
sed quod debetis reddite ei pro peccato et tunc curabimini
et scietis quare non recedat manus eius a vobis
4qui dixerunt quid est quod pro delicto reddere debeamus ei
responderuntque illi
5iuxta numerum provinciarum Philisthim
quinque anos aureos facietis et quinque mures aureos
quia plaga una fuit omnibus vobis et satrapis vestris
facietisque similitudines anorum vestrorum
et similitudines murium qui demoliti sunt terram
et dabitis Deo Israhel gloriam
si forte relevet manum suam a vobis
et a diis vestris et a terra vestra
6quare gravatis corda vestra
sicut adgravavit Aegyptus et Pharao cor suum
nonne postquam percussus est tunc dimisit eos et abierunt
7nunc ergo arripite et facite plaustrum novum unum
et duas vaccas fetas quibus non est inpositum iugum iungite in plaustro
et recludite vitulos earum domi
8tolletisque arcam Domini et ponetis in plaustro
et vasa aurea quae exsolvistis ei pro delicto
ponetis in capsella ad latus eius
et dimittite eam ut vadat
9et aspicietis
et si quidem per viam finium suorum ascenderit contra
Bethsames
ipse fecit nobis malum hoc grande
sin autem minime
sciemus quia nequaquam manus eius tetigit nos sed casu accidit
10fecerunt ergo illi hoc modo
et tollentes duas vaccas quae lactabant vitulos iunxerunt ad plaustrum
vitulosque earum concluserunt domi
11et posuerunt arcam Dei super plaustrum
et capsellam quae habebat mures aureos et similitudinem anorum
12ibant autem in directum vaccae per viam quae ducit Bethsames
et itinere uno gradiebantur pergentes et mugientes
et non declinabant neque ad dextram neque ad sinistram
sed et satrapae Philisthinorum sequebantur
usque ad terminos Bethsames
13porro Bethsamitae metebant triticum in valle
et elevantes oculos viderunt arcam
et gavisi sunt cum vidissent
14et plaustrum venit in agrum Iosue Bethsamitae
et stetit ibi
erat autem ibi lapis magnus
et conciderunt ligna plaustri
vaccasque inposuerunt super ea holocaustum Domino
15Levitae autem deposuerunt arcam Dei
et capsellam quae erat iuxta eam in qua erant vasa aurea
et posuerunt super lapidem grandem
viri autem bethsamitae obtulerunt holocausta
et immolaverunt victimas in die illa Domino
16et quinque satrapae Philisthinorum viderunt
et reversi sunt in Accaron in die illa
17hii sunt autem ani aurei
quos reddiderunt Philisthim pro delicto Domino
Azotus unum Gaza unum Ascalon unum Geth unum Accaron unum
18et mures aureos secundum numerum urbium Philisthim quinque provinciarum
ab urbe murata usque ad villam quae erat absque muro
et usque ad Abel magnum super quem posuerunt arcam Domini
quae erat usque in illa die in
agro Iosue Bethsamitis
19percussit autem de viris bethsamitibus
eo quod vidissent arcam Domini
et percussit de populo septuaginta viros et quinquaginta milia plebis
luxitque populus
quod percussisset Dominus plebem plaga magna
20et dixerunt viri bethsamitae
quis poterit stare in conspectu Domini Dei sancti huius
et ad quem ascendet a nobis
21miseruntque nuntios ad habitatores Cariathiarim dicentes
reduxerunt Philisthim arcam Domini
descendite et ducite eam ad vos