1Factum est autem postquam mortuus est Saul
ut David reverteretur a caede Amalech
et maneret in Siceleg dies duos
2in die autem tertia apparuit homo veniens de castris Saul
veste conscissa et pulvere aspersus caput
et ut venit ad David cecidit super faciem suam et adoravit
3dixitque ad eum David unde venis
qui ait ad eum de castris Israhel fugi
4et dixit ad eum David
quod est verbum quod factum est indica mihi
qui ait fugit populus e proelio
et multi corruentes e populo mortui sunt
sed et Saul et Ionathan filius eius interierunt
5dixitque David ad adulescentem qui nuntiabat
unde scis quia mortuus est Saul et Ionathan filius eius
6ait adulescens qui narrabat ei
casu veni in montem Gelboe
et Saul incumbebat super hastam suam
porro currus et equites adpropinquabant ei
7et conversus post tergum suum vidensque me vocavit
cui cum respondissem adsum
8dixit mihi quisnam es tu
et aio ad eum Amalechites sum
9et locutus est mihi
sta super me et interfice me quoniam tenent me angustiae
et adhuc tota anima in me est
10stansque super eum occidi illum
sciebam enim quod vivere non poterat post ruinam
et tuli diadema quod erat in capite eius
et armillam de brachio illius
et adtuli ad te dominum meum huc
11adprehendens autem David vestimenta sua scidit
omnesque viri qui erant cum eo
12et planxerunt et fleverunt et ieiunaverunt usque ad vesperam
super Saul et super Ionathan filium eius
et super populum Domini et super domum Israhel
quod corruissent gladio
13dixitque David ad iuvenem qui nuntiaverat ei unde es
qui respondit filius hominis advenae amalechitae ego sum
14et ait ad eum David
quare non timuisti mittere manum tuam
ut occideres christum Domini
15vocansque David unum de pueris ait
accedens inrue in eum
qui percussit illum et mortuus est
16et ait ad eum David sanguis tuus super caput tuum
os enim tuum locutum est adversum te dicens
ego interfeci christum Domini
17planxit autem David planctum huiuscemodi
super Saul et super Ionathan filium eius
18et praecepit ut docerent filios Iuda arcum
sicut scriptum est in libro Iustorum
19incliti Israhel super montes tuos interfecti sunt
quomodo ceciderunt fortes
20nolite adnuntiare in Geth neque adnuntietis in conpetis Ascalonis
ne forte laetentur filiae Philisthim ne exultent filiae incircumcisorum
21montes Gelboe nec ros nec pluviae veniant super vos
neque sint agri primitiarum
quia ibi abiectus est clypeus fortium clypeus Saul
quasi non esset unctus oleo
22a sanguine interfectorum ab adipe fortium
sagitta Ionathan numquam rediit retrorsum
et gladius Saul non est reversus inanis
23Saul et Ionathan amabiles et decori in vita sua
in morte quoque non sunt divisi
aquilis velociores leonibus fortiores
24filiae Israhel super Saul flete qui vestiebat vos coccino in deliciis
qui praebebat ornamenta aurea cultui vestro
25quomodo ceciderunt fortes in proelio
Ionathan in excelsis tuis occisus est
26doleo super te frater mi Ionathan
decore nimis et amabilis super amorem mulierum
27quomodo ceciderunt robusti et perierunt arma bellica