1factum est autem post haec
percussit David Philisthim et humiliavit eos
et tulit David frenum tributi de manu Philisthim
2et percussit Moab et mensus est eos funiculo coaequans terrae
mensus est autem duos funiculos
unum ad occidendum et unum ad vivificandum
factusque est Moab David serviens sub tributo
3et percussit David Adadezer filium Roob regem Soba
quando profectus est ut dominaretur super flumen Eufraten
4et captis David ex parte eius mille septingentis equitibus
et viginti milibus peditum
subnervavit omnes iugales curruum
dereliquit autem ex eis centum currus
5venit quoque Syria Damasci
ut praesidium ferret Adadezer regi Soba
et percussit David de Syria viginti duo milia virorum
6et posuit David praesidium in Syria Damasci
factaque est Syria David serviens sub tributo
servavit Dominus David in omnibus
ad quaecumque profectus est
7et tulit David arma aurea quae habebant servi Adadezer
et detulit ea in Hierusalem
8et de Bete et de Beroth civitatibus Adadezer
tulit rex David aes multum nimis
9audivit autem Thou rex Emath
quod percussisset David omne robur Adadezer
10et misit Thou Ioram filium suum ad regem David
ut salutaret eum congratulans et gratias ageret
eo quod expugnasset Adadezer et percussisset eum
hostis quippe erat Thou Adadezer
et in manu eius erant vasa argentea et vasa aurea et vasa aerea
11quae et ipsa sanctificavit rex David Domino
cum argento et auro quae sanctificaverat de universis gentibus quas
subegerat
12de Syria et Moab et filiis Ammon et Philisthim et Amalech
et de manubiis Adadezer filii Roob regis Soba
13fecit quoque sibi David nomen cum reverteretur capta Syria
in valle Salinarum caesis duodecim
milibus
14et posuit in Idumea custodes statuitque praesidium
et facta est universa Idumea serviens David
et servavit Dominus David in omnibus
ad quaecumque profectus est
15et regnavit David super omnem Israhel
faciebat quoque David iudicium et iustitiam omni populo suo
16Ioab autem filius Sarviae erat super exercitum
porro Iosaphat filius Ahilud erat a commentariis
17et Sadoc filius Achitob et Ahimelech filius Abiathar
sacerdotes
et Saraias scriba
18Banaias autem filius Ioiada super Cherethi et
Felethi
filii autem David sacerdotes erant