1in tempore illo dixit Dominus ad me
dola tibi duas tabulas lapideas sicut priores fuerunt
et ascende ad me in montem
faciesque arcam ligneam
2et scribam in tabulis verba
quae fuerunt in his quas ante confregisti
ponesque eas in arca
3feci igitur arcam de lignis setthim
cumque dolassem duas tabulas lapideas
instar priorum
ascendi in montem habens eas in manibus
4scripsitque in tabulis iuxta id quod prius scripserat
verba decem quae locutus est Dominus ad vos
in monte de medio ignis
quando populus congregatus est et dedit eas mihi
5reversusque de monte descendi
et posui tabulas in arcam quam feceram
quae hucusque ibi sunt sicut mihi praecepit Dominus
6filii autem Israhel castra moverunt ex Beroth filiorum
Iacan
in Musera ubi Aaron mortuus ac sepultus est
pro quo sacerdotio functus est filius eius Eleazar
7inde venerunt in Gadgad
de quo loco profecti castrametati sunt in Ietabatha
in terra aquarum atque torrentium
8eo tempore separavit tribum Levi
ut portaret arcam foederis Domini
et staret coram eo in ministerio
ac benediceret in nomine illius usque in praesentem diem
9quam ob rem non habuit Levi partem
neque possessionem cum fratribus suis
quia ipse Dominus possessio eius est
sicut promisit ei Dominus Deus tuus
10ego autem steti in monte sicut prius
quadraginta diebus ac noctibus
exaudivitque me Dominus etiam hac vice et te perdere noluit
11dixitque mihi vade et praecede populum
ut ingrediatur et possideat terram
quam iuravi patribus eorum ut traderem eis
12et nunc Israhel quid Dominus Deus tuus petit a te
nisi ut timeas Dominum Deum tuum et ambules in viis eius
et diligas eum ac servias Domino Deo tuo
in toto corde tuo et in tota anima tua
13custodiasque mandata Domini et caerimonias eius
quas ego hodie praecipio
ut bene sit tibi
14en Domini Dei tui caelum est et caelum caeli
terra et omnia quae in ea sunt
15et tamen patribus tuis conglutinatus est Dominus et amavit eos
elegitque semen eorum post eos id est vos de cunctis gentibus
sicut hodie conprobatur
16circumcidite igitur praeputium cordis vestri
et cervicem vestram ne induretis amplius
17quia Dominus Deus vester ipse est Deus deorum et Dominus dominantium
Deus magnus et potens et terribilis
qui personam non accipit nec munera
18facit iudicium pupillo et viduae
amat peregrinum et dat ei victum atque vestitum
19et vos ergo amate peregrinos
quia et ipsi fuistis advenae in terra Aegypti
20Dominum Deum tuum timebis et ei servies
ipsi adherebis iurabisque in nomine illius
21ipse est laus tua et Deus tuus
qui fecit tibi haec magnalia et terribilia quae viderunt oculi tui
22in septuaginta animabus descenderunt patres tui in Aegyptum
et ecce nunc multiplicavit te Dominus Deus tuus sicut astra caeli