1non habebunt sacerdotes et Levitae
et omnes qui de eadem tribu sunt
partem et hereditatem cum reliquo Israhel
quia sacrificia Domini et oblationes eius comedent
2et nihil aliud accipient de possessione fratrum suorum
Dominus enim ipse est hereditas eorum sicut locutus est illis
3hoc erit iudicium sacerdotum a populo
et ab his qui offerunt victimas
sive bovem sive ovem immolaverint
dabunt sacerdoti armum ac ventriculum
4primitias frumenti vini et olei
et lanarum partem ex ovium tonsione
5ipsum enim elegit Dominus Deus tuus de cunctis tribubus tuis
ut stet et ministret nomini Domini
ipse et filii eius in sempiternum
6si exierit Levites de una urbium tuarum ex omni Israhel in
qua habitat
et voluerit venire desiderans locum quem elegerit Dominus
7ministrabit in nomine Dei sui
sicut omnes fratres eius Levitae
qui stabunt eo tempore coram Domino
8partem ciborum eandem accipiet quam et ceteri
excepto eo quod in urbe sua ex paterna ei successione
debetur
9quando ingressus fueris terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi
cave ne imitari velis abominationes illarum gentium
10nec inveniatur in te
qui lustret filium suum aut filiam ducens per ignem
aut qui ariolos sciscitetur et observet somnia atque auguria
ne sit maleficus
11ne incantator
ne pythones consulat ne
divinos
et quaerat a mortuis veritatem
12omnia enim haec abominatur Dominus
et propter istiusmodi scelera delebit eos in introitu tuo
13perfectus eris et absque macula cum Domino Deo tuo
14gentes istae quarum possidebis terram augures et divinos audiunt
tu autem a Domino Deo tuo aliter institutus es
15prophetam de gente tua et de fratribus tuis sicut me
suscitabit tibi Dominus Deus tuus
ipsum audies
16ut petisti a Domino Deo tuo in Horeb
quando contio congregata est atque dixisti
ultra non audiam vocem Domini Dei mei
et ignem hunc maximum amplius non videbo ne moriar
17et ait Dominus mihi bene omnia sunt locuti
18prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum similem tui
et ponam verba mea in ore eius
loqueturque ad eos omnia quae praecepero illi
19qui autem verba eius quae loquetur in nomine meo audire noluerit
ego ultor existam
20propheta autem qui arrogantia depravatus
voluerit loqui in nomine meo quae ego non praecepi illi ut diceret
aut ex nomine alienorum deorum interficietur
21quod si tacita cogitatione responderis
quomodo possum intellegere verbum
quod non est locutus Dominus
22hoc habebis signum
quod in nomine Domini propheta ille praedixerit et non evenerit
hoc Dominus non locutus est
sed per tumorem animi sui propheta confinxit
et idcirco non timebis eum