1et nunc Israhel audi praecepta et iudicia quae ego doceo te
ut faciens ea vivas
et ingrediens possideas terram
quam Dominus Deus patrum vestrorum daturus est vobis
2non addetis ad verbum quod vobis loquor neque auferetis ex eo
custodite mandata Domini Dei vestri quae ego praecipio vobis
3oculi vestri viderunt omnia quae fecit Dominus contra Beelphegor
quomodo contriverit omnes cultores eius de medio vestri
4vos autem qui adheretis Domino Deo vestro
vivitis universi usque in praesentem diem
5scitis quod docuerim vos praecepta atque iustitias
sicut mandavit mihi Dominus Deus meus
sic facietis ea in terra quam possessuri estis
6et observabitis et implebitis opere
haec est enim vestra sapientia et intellectus coram populis
ut audientes universa praecepta haec dicant
en populus sapiens et intellegens gens magna
7nec est alia natio tam grandis
quae habeat deos adpropinquantes sibi
sicut Dominus Deus noster adest cunctis
obsecrationibus nostris
8quae est enim alia gens sic inclita
ut habeat caerimonias iustaque iudicia
et universam legem quam ego proponam hodie ante oculos vestros
9custodi igitur temet ipsum et animam tuam sollicite
ne obliviscaris verborum quae viderunt oculi tui
et ne excedant de corde tuo cunctis diebus vitae tuae
docebis ea filios ac nepotes tuos
10diem in quo stetisti coram Domino Deo tuo in Horeb
quando Dominus locutus est mihi dicens
congrega ad me populum
ut audiat sermones meos
et discat timere me omni tempore quo vivit in
terra
doceantque filios suos
11et accessistis ad radices montis qui ardebat usque ad caelum
erantque in eo tenebrae nubes et caligo
12locutusque est Dominus ad vos de medio ignis
vocem verborum eius audistis et formam penitus non vidistis
13et ostendit vobis pactum suum quod praecepit ut faceretis
et decem verba quae scripsit in duabus tabulis lapideis
14mihique mandavit in illo tempore
ut docerem vos caerimonias et iudicia
quae facere deberetis in terra quam possessuri estis
15custodite igitur sollicite animas vestras
non vidistis aliquam similitudinem
in die qua locutus est Dominus vobis in Horeb de medio
ignis
16ne forte decepti faciatis vobis sculptam similitudinem
aut imaginem masculi vel feminae
17similitudinem omnium iumentorum quae sunt super terram
vel avium sub caelo volantium
18atque reptilium quae moventur in terra
sive piscium qui sub terra morantur in aquis
19ne forte oculis elevatis ad caelum videas solem et lunam
et omnia astra caeli
et errore deceptus adores ea et colas
quae creavit Dominus Deus tuus in ministerium cunctis gentibus
quae sub caelo sunt
20vos autem tulit Dominus et eduxit de fornace ferrea Aegypti
ut haberet populum hereditarium sicut est in praesenti die
21iratusque est Dominus contra me propter sermones vestros
et iuravit ut non transirem Iordanem
nec ingrederer terram optimam quam daturus est vobis
22ecce morior in hac humo non transibo Iordanem
vos transibitis et possidebitis terram egregiam
23cave nequando obliviscaris pacti Domini Dei tui quod pepigit tecum
et facias tibi sculptam similitudinem
eorum quae fieri Dominus prohibuit
24quia Dominus Deus tuus ignis consumens est Deus aemulator
25si genueritis filios ac nepotes et morati fueritis in terra
deceptique feceritis vobis aliquam similitudinem
patrantes malum coram Domino Deo vestro
ut eum ad iracundiam provocetis
26testes invoco hodie caelum et terram
cito perituros vos esse de terra
quam transito Iordane possessuri estis
non habitabitis in ea longo tempore
sed delebit vos Dominus
27atque disperget in omnes gentes
et remanebitis pauci in nationibus ad quas vos ducturus est Dominus
28ibique servietis diis qui hominum manu fabricati sunt
ligno et lapidi qui non vident non audiunt
non comedunt non odorantur
29cumque quaesieris ibi Dominum Deum tuum invenies eum
si tamen toto corde quaesieris et tota tribulatione animae tuae
30postquam te invenerint omnia quae praedicta sunt
novissimo tempore reverteris ad Dominum Deum tuum
et audies vocem eius
31quia Deus misericors Dominus Deus tuus est
non dimittet te nec omnino delebit
neque obliviscetur pacti in quo iuravit patribus tuis
32interroga de diebus antiquis qui fuerunt ante te
ex die quo creavit Deus hominem super terram
a summo caeli usque ad summum eius
si facta est aliquando huiuscemodi res aut umquam cognitum est
33ut audiret populus vocem Dei loquentis de medio ignis
sicut tu audisti et vixisti
34si fecit Deus ut ingrederetur et tolleret sibi gentem de medio nationum
per temptationes signa atque portenta
per pugnam et robustam manum
extentumque brachium et horribiles visiones
iuxta omnia quae fecit pro vobis Dominus Deus vester in Aegypto
videntibus oculis tuis
35ut scires quoniam Dominus ipse est Deus
et non est alius praeter unum
36de caelo te fecit audire vocem suam ut doceret te
et in terra ostendit tibi ignem suum maximum
et audisti verba illius de medio ignis
37quia dilexit patres tuos et elegit semen eorum post eos
eduxitque te praecedens in virtute sua magna ex Aegypto
38ut deleret nationes maximas et fortiores te in introitu tuo
et introduceret te daretque tibi terram earum in possessionem
sicut cernis in praesenti die
39scito ergo hodie et cogitato in corde tuo
quod Dominus ipse sit Deus in caelo sursum et in terra
deorsum et non sit alius
40custodi praecepta eius atque mandata quae ego praecipio tibi
ut bene sit tibi et filiis tuis post te
et permaneas multo tempore super terram
quam Dominus Deus tuus daturus est tibi
41tunc separavit Moses tres civitates trans Iordanem ad orientalem plagam
42ut confugiat ad eas qui occiderit nolens proximum suum
nec fuerit inimicus ante unum et alterum diem
et ad harum aliquam urbium possit evadere
43Bosor in solitudine quae sita est in terra campestri de tribu Ruben
et Ramoth in Galaad quae est in tribu Gad
et Golam in Basan quae est in tribu Manasse
44ista est lex quam proposuit Moses coram filiis Israhel
45et haec testimonia et caerimoniae atque iudicia
quae locutus est ad filios Israhel quando egressi sunt de Aegypto
46trans Iordanem in valle contra fanum Phogor
in terra Seon regis Amorrei qui habitavit in Esebon
quem percussit Moses
filii quoque Israhel egressi ex Aegypto
47possederunt terram eius et terram Og regis Basan
duorum regum Amorreorum qui erant trans Iordanem ad solis ortum
48ab Aroer quae sita est super ripam torrentis Arnon
usque ad montem Sion qui est et Hermon
49omnem planitiem trans Iordanem ad orientalem plagam
usque ad mare Solitudinis et usque ad radices montis Phasga