1et elevavit me spiritus
et introduxit me ad portam domus Domini orientalem
quae respicit solis ortum
et ecce in introitu portae viginti quinque viri
et vidi in medio eorum Hiezoniam filium Azur
et Pheltiam filium Banaiae principes populi
2dixitque ad me fili hominis hi viri qui cogitant
iniquitatem
et tractant consilium pessimum in urbe ista
3dicentes
nonne dudum aedificatae sunt domus
haec est lebes nos autem carnes
4idcirco vaticinare de eis vaticinare fili hominis
5et inruit in me spiritus Domini et dixit ad me
loquere haec dicit Dominus
sic locuti estis domus Israhel
et cogitationes cordis vestri ego novi
6plurimos occidistis in urbe hac
et implestis vias eius interfectis
7propterea haec dicit Dominus Deus
interfecti vestri quos posuistis in medio eius
hii sunt carnes et haec est lebes
et educam vos de medio eius
8gladium metuistis et gladium inducam super vos ait Dominus Deus
9et eiciam vos de medio eius
daboque vos in manu hostium et faciam in vobis iudicia
10gladio cadetis in finibus Israhel iudicabo vos
et scietis quia ego Dominus
11haec non erit vobis in lebetem
et vos non eritis in medio eius in carnes
in finibus Israhel iudicabo vos
12et scietis quia ego Dominus
qui in praeceptis meis non ambulastis
et iudicia mea non fecistis
sed iuxta iudicia gentium quae in circuitu vestro sunt estis operati
13et factum est cum prophetarem Pheltias filius Banaiae mortuus est
et cecidi in faciem meam clamans voce magna et dixi
heu heu heu Domine Deus
consummationem tu facis reliquiarum Israhel
14et factum est verbum Domini ad me dicens
15fili hominis fratres tui fratres tui viri propinqui tui
et omnis domus Israhel
universi quibus dixerunt habitatores Hierusalem
longe recedite a Domino nobis data est terra in possessionem
16propterea haec dicit Dominus Deus
quia longe feci eos in gentibus et quia dispersi eos in terris
ero eis in sanctificationem modicam
in terris ad quas venerunt
17propterea loquere haec dicit Dominus Deus
congregabo vos de populis
et adunabo de terris in quibus dispersi estis
daboque vobis humum Israhel
18et ingredientur illuc
et auferent omnes offensiones cunctasque abominationes eius de illa
19et dabo eis cor unum
et spiritum novum tribuam in visceribus eorum
et auferam cor lapideum de carne eorum et dabo eis cor carneum
20ut in praeceptis meis ambulent et iudicia mea custodiant
faciantque ea et sint mihi in populum et ego sim eis in Deum
21quorum cor post offendicula et abominationes suas ambulat
horum viamin capite suo ponam dicit Dominus Deus
22et elevaverunt cherubin alas suas et rotae cum eis
et gloria Dei Israhel erat super ea
23et ascendit gloria Domini de medio civitatis
stetitque super montem qui est ad orientem urbis
24et spiritus levavit me adduxitque in Chaldeam ad transmigrationem
in visione in spiritu Dei
et sublata est a me visio quam videram
25et locutus sum ad transmigrationem omnia verba Domini
quae ostenderat mihi