1tu autem fili hominis vaticinare adversum Gog et dices
haec dicit Dominus Deus
ecce ego super te Gog principem capitis Mosoch et Thubal
2et circumagam te et seducam te
et ascendere faciam de lateribus aquilonis
et adducam te super montes Israhel
3et percutiam arcum tuum in manu sinistra tua
et sagittas tuas de manu dextera tua deiciam
4super montes Israhel cades tu et omnia agmina tua
et populi qui sunt tecum
feris avibus omnique volatili et bestiis terrae dedi te
devorandum
5super faciem agri cades quia ego locutus sum ait Dominus Deus
6et emittam ignem in Magog
et in his qui habitant in insulis confidenter
et scient quia ego Dominus
7et nomen sanctum meum notum faciam in medio populi mei Israhel
et non polluam nomen sanctum meum amplius
et scient gentes quia ego Dominus Sanctus Israhel
8ecce venit et factum est ait Dominus Deus
haec est dies de qua locutus sum
9et egredientur habitatores de civitatibus Israhel
et succendent et conburent arma
clypeum et hastas arcum et sagittas
et baculos manus et contos
et succendent ea igne septem annis
10et non portabunt ligna de regionibus neque succident de saltibus
quoniam arma succendent igne
et depraedabuntur eos quibus praedae fuerant
et diripient vastatores suos ait Dominus Deus
11et erit in die illa dabo Gog locum nominatum sepulchrum in Israhel
vallem Viatorum ad orientem maris
quae obstupescere facit praetereuntes
et sepelient ibi Gog et omnem multitudinem eius
et vocabitur vallis Multitudinis Gog
12et sepelient eos domus Israhel
ut mundent terram septem mensibus
13sepeliet autem omnis populus terrae
et erit eis nominata dies in qua glorificatus sum ait Dominus Deus
14et viros iugiter constituent lustrantes terram
qui sepeliant et requirant eos qui remanserant super faciem terrae
ut emundent eam
post menses autem septem quaerere incipient
15et circumibunt peragrantes terram
cumque viderint os hominis statuent iuxta illud titulum
donec sepeliant illud pollinctores in valle Multitudinis
Gog
16nomen autem civitatis Amona et mundabunt terram
17tu ergo fili hominis haec dicit Dominus Deus
dic omni volucri et universis avibus cunctisque bestiis agri
convenite properate concurrite undique
ad victimam meam quam ego immolo vobis
victimam grandem super montes Israhel
ut comedatis carnes et bibatis sanguinem
18carnes fortium comedetis et sanguinem principum terrae bibetis
arietum agnorum et hircorum
taurorumque altilium et pinguium omnium
19et comedetis adipem in saturitate
et bibetis sanguinem in ebrietate
de victima quam ego immolabo vobis
20et saturabimini super mensam meam
de equo et de equite forti
et de universis viris bellatoribus ait Dominus Deus
21et ponam gloriam meam in gentibus
et videbunt omnes gentes iudicium meum quod fecerim
et manum meam quam posuerim super eos
22et scient domus Israhel quia ego Dominus Deus eorum
a die illa et deinceps
23et scient gentes quoniam in iniquitate sua capta sit domus Israhel
eo quod reliquerint me
et absconderim faciem meam ab eis
et tradiderim eos in manu hostium
et ceciderint in gladio universi
24iuxta inmunditiam eorum et scelus feci eis
et abscondi faciem meam ab illis
25propterea haec dicit Dominus Deus
nunc reducam captivitatem Iacob et miserebor omnis domus Israhel
et adsumam zelum pro nomine sancto meo
26et portabunt confusionem suam
et omnem praevaricationem quam praevaricati sunt in me
cum habitaverint in terra sua confidenter neminem formidantes
27et reduxero eos de populis
et congregavero de terris inimicorum suorum
et sanctificatus fuero in eis in oculis gentium plurimarum
28et scient quia ego Dominus Deus eorum
eo quod transtulerim eos in nationes
et congregavero eos super terram suam
et non dereliquerim quemquam ex eis ibi
29et non abscondam ultra faciem meam ab eis
eo quod effuderim spiritum meum super omnem domum Israhel
ait Dominus Deus