1iustus perit et nemo est qui recogitet in corde suo
et viri misericordiae colliguntur quia non est qui intellegat
a facie enim malitiae collectus est iustus
2veniat pax requiescat in cubili suo
qui ambulavit in directione sua
3vos autem accedite huc filii auguratricis
semen adulteri et fornicariae
4super quem lusistis super quem dilatastis os et eiecistis linguam
numquid non vos filii scelesti semen mendax
5qui consolamini in diis subter omne lignum frondosum
immolantes parvulos in torrentibus subter inminentes
petras
6in partibus torrentis pars tua haec est sors tua
et ipsis effudisti libamen obtulisti sacrificium
numquid super his non indignabor
7super montem excelsum et sublimem posuisti cubile tuum
et illuc ascendisti ut immolares hostias
8et post ostium et retro postem posuisti memoriale tuum
quia iuxta me discoperuisti et suscepisti adulterum
dilatasti cubile tuum et pepigisti cum eis
dilexisti stratum eorum manu aperta
9et ornasti te regi unguento
et multiplicasti pigmenta tua
misisti legatos tuos procul et humiliata es usque ad inferos
10in multitudine viae tuae laborasti non dixisti quiescam
vitam manus tuae invenisti propterea non rogasti
11pro quo sollicita timuisti quia mentita es
et mei non es recordata neque cogitasti in corde tuo
quia ego tacens et quasi non videns et mei oblita es
12ego adnuntiabo iustitiam tuam et opera tua non proderunt tibi
13cum clamaveris liberent te congregati tui
et omnes eos auferet ventus tollet aura
qui autem fiduciam habet mei hereditabit terram
et possidebit montem sanctum meum
14et dicam viam facite praebete iter declinate de semita
auferte offendicula de via populi mei
15quia haec dicit Excelsus et Sublimis habitans
aeternitatem
et sanctum nomen eius in excelso et in sancto habitans
et cum contrito et humili spiritu
ut vivificet spiritum humilium et vivificet cor contritorum
16non enim in sempiternum litigabo neque usque ad finem irascar
quia spiritus a facie mea egredietur et flatus ego faciam
17propter iniquitatem avaritiae eius iratus sum et percussi eum
abscondi et indignatus
sum
et abiit vagus in via cordis sui
18vias eius vidi et dimisi eum
et reduxi eum et reddidi consolationes ipsi et lugentibus eius
19creavi fructum labiorum
pacem pacem ei qui longe est et qui prope
dixit Dominus et sanavi eum
20impii autem quasi mare fervens quod quiescere non potest
et redundant fluctus eius in conculcationem et lutum
21non est pax dixit Deus meus impiis