1fuit illo tempore Iepthae Galaadites vir fortissimus atque pugnator
filius meretricis mulieris qui natus est de Galaad
2habuit autem Galaad uxorem de qua suscepit filios
qui postquam creverant eiecerunt Iepthae dicentes
heres in domo patris nostri esse non poteris
quia de altera matre generatus es
3quos ille fugiens atque devitans habitavit in terra Tob
congregatique sunt ad eum viri inopes et latrocinantes
et quasi principem sequebantur
4in illis diebus pugnabant filii Ammon contra Israhel
5quibus acriter instantibus perrexerunt maiores natu de Galaad
ut tollerent in auxilium sui Iepthae de terra Tob
6dixeruntque ad eum
veni et esto princeps noster et pugna contra filios Ammon
7quibus ille respondit
nonne vos estis qui odistis me et eiecistis de domo patris mei
et nunc venistis ad me necessitate conpulsi
8dixeruntque principes Galaad ad Iepthae
ob hanc igitur causam nunc ad te venimus
ut proficiscaris nobiscum et pugnes contra filios Ammon
sisque dux omnium qui habitant in Galaad
9Iepthae quoque dixit eis
si vere venistis ad me ut pugnem pro vobis contra filios Ammon
tradideritque eos Dominus in manus meas
ego ero princeps vester
10qui responderunt ei
Dominus qui haec audit ipse mediator ac testis est
quod nostra promissa faciamus
11abiit itaque Iepthae cum principibus Galaad
fecitque eum omnis populus principem sui
locutusque est Iepthae omnes sermones suos coram Domino in Maspha
12et misit nuntios ad regem filiorum Ammon
qui ex persona sua dicerent quid mihi et tibi est
quia venisti contra me ut vastares terram meam
13quibus ille respondit
quia tulit Israhel terram meam quando ascendit de Aegypto
a finibus Arnon usque Iaboc atque Iordanem
nunc igitur cum pace redde mihi eam
14per quos rursum mandavit Iepthae
et imperavit eis ut dicerent regi Ammon
15haec dicit Iepthae
non tulit Israhel terram Moab nec terram filiorum Ammon
16sed quando de Aegypto conscenderunt
ambulavit per solitudinem usque ad mare Rubrum et venit in Cades
17misitque nuntios ad regem Edom dicens
dimitte ut transeam per terram tuam
qui noluit adquiescere precibus eius
misit quoque et ad regem Moab
qui et ipse transitum praebere contempsit
mansit itaque in Cades
18et circuivit ex latere terram Edom et terram Moab
venitque contra orientalem plagam terrae Moab
et castrametatus est trans Arnon
nec voluit intrare terminos Moab
Arnon quippe confinium est terrae Moab
19misit itaque Israhel nuntios
ad Seon regem Amorreorum qui habitabat in Esebon
et dixerunt ei
dimitte ut transeam per terram tuam usque ad fluvium
20qui et ipse Israhel verba despiciens
non dimisit eum transire per terminos suos
sed infinita multitudine congregata egressus est contra eum in Iassa
et fortiter resistebat
21tradiditque eum Dominus in manu Israhel cum omni
exercitu suo
qui percussit eum
et possedit omnem terram Amorrei habitatoris regionis illius
22et universos fines eius de Arnon usque Iaboc
et de solitudine usque ad Iordanem
23Dominus ergo Deus Israhel subvertit Amorreum pugnante
contra illum populo suo Israhel
et tu nunc vis possidere terram eius
24nonne ea quae possedit Chamos deus tuus tibi iure
debentur
quae autem Dominus Deus noster victor obtinuit
in nostram cedent possessionem
25nisi forte melior es Balac filio Sepphor rege Moab
aut docere potes quod iurgatus sit contra Israhel
et pugnaverit contra eum
26quando habitavit in Esebon et viculis eius
et in Aroer et villis illius
vel in cunctis civitatibus iuxta Iordanem per trecentos annos
quare tanto tempore nihil super hac repetitione temptastis
27igitur non ego pecco in te sed tu contra me male agis
indicens mihi bella non iusta
iudicet Dominus arbiter huius diei inter Israhel et inter filios Ammon
28noluitque adquiescere rex filiorum Ammon verbis Iepthae
quae per nuntios mandaverat
29factus est ergo super Iepthae spiritus Domini
et circumiens Galaad et Manasse Maspha quoque Galaad
et inde transiens ad filios Ammon
30votum vovit Domino dicens
si tradideris filios Ammon in manus meas
31quicumque primus fuerit egressus de
foribus domus meae
mihique occurrerit revertenti cum pace a filiis Ammon
eum holocaustum offeram Domino
32transivitque Iepthae ad filios Ammon ut pugnaret contra eos
quos tradidit Dominus in manus eius
33percussitque ab Aroer usque dum venias in
Mennith viginti civitates
et usque ad Abel quae est vineis consita plaga magna nimis
humiliatique sunt filii Ammon a filiis Israhel
34revertenti autem Iepthae in Maspha domum suam
occurrit unigenita filia cum tympanis et
choris
non enim habebat alios liberos
35qua visa scidit vestimenta sua et ait
heu filia mi decepisti me et ipsa decepta es
aperui enim os meum ad Dominum et aliud facere non potero
36cui illa respondit pater mi si aperuisti os tuum ad Dominum
fac mihi quodcumque pollicitus es
concessa tibi ultione atque victoria de hostibus tuis
37dixitque ad patrem hoc solum mihi praesta quod deprecor
dimitte me ut duobus mensibus circumeam montes
et plangam virginitatem meam cum sodalibus meis
38cui ille respondit vade et dimisit eam duobus mensibus
cumque abisset cum sociis ac sodalibus suis
flebat virginitatem suam in montibus
39expletisque duobus mensibus reversa est ad patrem suum
et fecit ei sicut voverat quae ignorabat virum
exinde mos increbuit in Israhel
et consuetudo servata est
40ut post anni circulum conveniant in unum filiae Israhel
et plangant filiam Iepthae Galaaditae diebus quattuor