1rursumque filii Israhel fecerunt malum in conspectu Domini
qui tradidit eos in manus Philisthinorum quadraginta annis
2erat autem vir quidam de Saraa et de stirpe Dan nomine
Manue
habens uxorem sterilem
3cui apparuit angelus Domini et dixit ad eam
sterilis es et absque liberis sed concipies et paries filium
4cave ergo ne vinum bibas ac siceram
ne inmundum quicquam comedas
5quia concipies et paries filium cuius non tanget caput novacula
erit enim nazareus Dei ab infantia sua et ex matris utero
et ipse incipiet liberare Israhel de manu Philisthinorum
6quae cum venisset ad maritum dixit ei
vir Dei venit ad me habens vultum angelicum terribilis nimis
quem cum interrogassem
quis esset et unde venisset et quo nomine vocaretur
noluit mihi dicere
7sed hoc respondit
ecce concipies et paries filium
cave ne vinum bibas et siceram
et ne aliquo vescaris inmundo
erit enim puer nazareus Dei ab infantia sua
et ex utero matris usque ad diem mortis suae
8oravit itaque Manue Deum et ait
obsecro Domine ut vir Dei quem misisti veniat iterum
et doceat nos quid debeamus facere de puero qui nasciturus est
9exaudivitque Dominus precantem Manue
et apparuit rursum angelus Domini uxori eius sedenti in
agro
Manue autem maritus eius non erat cum ea
quae cum vidisset angelum
10festinavit et cucurrit ad virum suum
nuntiavitque ei dicens
ecce apparuit mihi vir quem ante videram
11qui surrexit et secutus est uxorem suam
veniensque ad virum dixit ei tu es qui locutus es mulieri
et ille respondit ego sum
12cui Manue quando inquit sermo tuus fuerit expletus
quid vis ut faciat puer aut a quo se observare debebit
13dixitque angelus Domini ad Manue
ab omnibus quae locutus sum uxori tuae abstineat se
14et quicquid ex vinea nascitur non comedat
vinum et siceram non bibat nullo vescatur inmundo
et quod ei praecepi impleat atque custodiat
15dixitque Manue ad angelum Domini
obsecro te ut adquiescas precibus meis
et faciamus tibi hedum de capris
16cui respondit angelus si me cogis non comedam panes tuos
sin autem vis holocaustum facere offer illud Domino
et nesciebat Manue quod angelus Dei esset
17dixitque ad eum quod est tibi nomen
ut si sermo tuus fuerit expletus honoremus te
18cui ille respondit cur quaeris nomen meum quod est mirabile
19tulit itaque Manue hedum de capris et libamenta
et posuit super petram offerens Domino qui facit mirabilia
ipse autem et uxor eius intuebantur
20cumque ascenderet flamma altaris in caelum
angelus Domini in flamma pariter ascendit
quod cum vidisset Manue et uxor eius
proni ceciderunt in terram
21et ultra non eis apparuit angelus Domini
statimque intellexit Manue angelum esse Domini
22et dixit ad uxorem suam morte moriemur quia vidimus Deum
23cui respondit mulier
si Dominus nos vellet occidere
de manibus nostris holocaustum et libamenta non suscepisset
nec ostendisset nobis haec omnia
neque ea quae sunt ventura dixisset
24peperit itaque filium et vocavit nomen eius Samson
crevitque puer et benedixit ei Dominus
25coepitque spiritus Domini esse cum eo
in castris Dan inter Saraa et Esthaol