1egressi sunt itaque omnes filii Israhel
et pariter congregati quasi vir unus
de Dan usque Bersabee et terra Galaad ad Dominum in Maspha
2omnesque anguli populorum et cunctae tribus Israhel
in ecclesiam populi Dei convenerunt
quadringenta milia peditum pugnatorum
3nec latuit filios Beniamin quod ascendissent filii Israhel in Maspha
interrogatusque Levita maritus mulieris interfectae
quomodo tantum scelus perpetratum esset
4respondit
veni in Gabaa Beniamin cum uxore mea illucque deverti
5et ecce homines civitatis illius circumdederunt nocte domum in qua
manebam
volentes me occidere
et uxorem meam incredibili libidinis furore vexantes
denique mortua est
6quam arreptam in frusta concidi
misique partes in omnes terminos possessionis vestrae
quia numquam tantum nefas et tam grande piaculum factum est in Israhel
7adestis omnes filii Israhel decernite quid facere debeatis
8stansque omnis populus quasi unius hominis sermone respondit
non recedemus in tabernacula nostra
nec suam quisquam intrabit domum
9sed hoc contra Gabaa in commune faciemus
10decem viri eligantur e centum ex omnibus tribubus Israhel
et centum de mille et mille de decem milibus
ut conportent exercitui cibaria
et possimus pugnantes contra Gabaa Beniamin reddere ei
pro scelere quod meretur
11convenitque universus Israhel ad civitatem
quasi unus homo eadem mente unoque consilio
12et miserunt nuntios ad omnem tribum Beniamin qui dicerent
cur tantum nefas in vobis reppertum est
13tradite homines de Gabaa qui hoc flagitium perpetrarunt
ut moriantur et auferatur malum de Israhel
qui noluerunt fratrum suorum filiorum Israhel audire mandatum
14sed ex cunctis urbibus quae suae sortis erant
convenerunt in Gabaa ut illis ferrent auxilium
et contra universum Israhel populum dimicarent
15inventique sunt viginti quinque milia de Beniamin educentium gladium
praeter habitatores Gabaa
16qui septingenti erant viri fortissimi ita sinistra ut dextra proeliantes
et sic fundis ad certum iacientes lapides
ut capillum quoque possent percutere
et nequaquam in alteram partem ictus lapidis deferretur
17virorum quoque Israhel absque filiis Beniamin
inventa sunt quadringenta milia educentium gladios et
paratorum ad pugnam
18qui surgentes venerunt in domum Dei hoc est in Silo
consulueruntque eum atque dixerunt
quis erit in exercitu nostro princeps certaminis contra filios Beniamin
quibus respondit Dominus Iudas sit dux vester
19statimque filii Israhel surgentes mane castrametati sunt iuxta Gabaa
20et inde procedentes ad pugnam contra Beniamin
urbem obpugnare coeperunt
21egressique filii Beniamin de Gabaa
occiderunt de filiis Israhel die illo viginti duo milia viros
22rursum filii Israhel et fortitudine et numero confidentes
in eodem loco in quo prius certaverant aciem direxerunt
23ita tamen ut prius ascenderent
et flerent coram Domino usque ad noctem
consulerentque eum et dicerent
debeo ultra procedere ad dimicandum contra filios Beniamin
fratres meos an non
quibus ille respondit ascendite ad eum et inite certamen
24cumque filii Israhel altero die contra
Beniamin ad proelium processissent
25eruperunt filii Beniamin de portis Gabaa
et occurrentes eis tanta in illos caede baccati sunt
ut decem et octo milia virorum educentium gladium prosternerent
26quam ob rem omnes filii Israhel venerunt in domum Dei
et sedentes flebant coram Domino
ieiunaveruntque illo die usque ad vesperam
et obtulerunt ei holocausta et pacificas victimas
27et super statu suo interrogaverunt
eo tempore ibi erat arca foederis Dei
28et Finees filius Eleazari filii Aaron praepositus domus
consuluerunt igitur Dominum atque dixerunt
exire ultra debemus ad pugnam contra filios Beniamin fratres nostros an
quiescere
quibus ait Dominus ascendite
cras enim tradam eos in manus vestras
29posueruntque filii Israhel insidias per circuitum urbis Gabaa
30et tertia vice sicut semel et bis contra Beniamin exercitum produxerunt
31sed et filii Beniamin audacter eruperunt de civitate
et fugientes adversarios longius persecuti sunt
ita ut vulnerarent ex eis sicut primo et secundo die
et caederent per duas semitas terga
vertentes
quarum una ferebat in Bethel
altera in Gabaa
atque prosternerent triginta circiter viros
32putaverunt enim solito eos more cedere
qui fugam arte simulantes iniere consilium
ut abstraherent eos de civitate
et quasi fugientes ad supradictas semitas
perducerent
33omnes itaque filii Israhel surgentes de sedibus suis
tetenderunt aciem in loco qui vocatur Baalthamar
insidiae quoque quae circa urbem erant paulatim se aperire
coeperunt
34et ab occidentali urbis parte procedere
sed et alia decem milia virorum de universo Israhel
habitatores urbis ad certamina provocabant
ingravatumque est bellum contra filios Beniamin
et non intellexerunt quod ex omni parte illis instaret interitus
35percussitque eos Dominus in conspectu filiorum Israhel
et interfecerunt ex eis in illo die
viginti quinque milia et centum viros
omnes bellatores et educentes gladium
36filii autem Beniamin cum se inferiores esse vidissent coeperunt fugere
quod cernentes filii Israhel dederunt eis ad fugiendum locum
ut ad praeparatas insidias devenirent quas iuxta urbem posuerant
37qui cum repente de latibulis surrexissent
et Beniamin terga caedentibus daret
ingressi sunt civitatem et percusserunt eam in ore gladii
38signum autem dederant filii Israhel
his quos in insidiis conlocaverant
ut postquam urbem cepissent ignem accenderent
et ascendente in altum fumo captam urbem
demonstrarent
39quod cum cernerent filii Israhel in ipso certamine positi
putaverunt enim filii Beniamin eos fugere
et instantius sequebantur
caesis de exercitu eorum triginta viris
40et viderent quasi columnam fumi de civitate
conscendere
Beniamin quoque retro aspiciens
captam cerneret civitatem et flammas in sublime ferri
41qui prius simulaverant fugam versa facie fortius resistebant
quod cum vidissent filii Beniamin in fugam versi sunt
42et ad viam deserti ire coeperunt
illuc quoque eos adversariis persequentibus
sed et hii qui urbem succenderant occurrerunt eis
43atque ita factum est ut ex utraque parte ab hostibus caederentur
nec erat ulla morientium requies
ceciderunt atque prostrati sunt
ad orientalem plagam urbis Gabaa
44fuerunt autem qui in eodem loco interfecti sunt decem et octo
milia virorum
omnes robustissimi pugnatores
45quod cum vidissent qui remanserant de Beniamin
fugerunt in solitudinem
et pergebant ad petram cuius vocabulum est Remmon
in illa quoque fuga palantes et in diversa tendentes
occiderunt quinque milia viros
et cum ultra tenderent persecuti sunt eos
et interfecerunt etiam alios duo milia
46et sic factum est
ut omnes qui ceciderant de Beniamin in diversis locis
essent viginti quinque milia pugnatores ad bella promptissimi
47remanserunt itaque de omni numero Beniamin
qui evadere potuerant et fugere in
solitudinem
sescenti viri
sederuntque in petra Remmon mensibus quattuor
48regressi autem filii Israhel
omnes reliquias civitatis a viris usque ad iumenta gladio percusserunt
cunctasque urbes et viculos Beniamin vorax flamma consumpsit