1cecidit autem sors tribui Manasse
ipse est enim primogenitus Ioseph
Machir primogenito Manasse patri Galaad
qui fuit vir pugnator
habuitque possessionem Galaad et Basan
2et reliquis filiorum Manasse iuxta familias suas
filiis Abiezer et filiis Elech et filiis Esrihel
et filiis Sechem et filiis Epher et filiis Semida
isti sunt filii Manasse filii Ioseph mares per
cognationes suas
3Salphaad vero filio Epher filii Galaad filii Machir filii Manasse
non erant filii sed solae filiae
quarum ista sunt nomina
Maala et Noa Egla et Melcha et Thersa
4veneruntque in conspectu Eleazari sacerdotis
et Iosue filii Nun et principum dicentes
Dominus praecepit per manum Mosi
ut daretur nobis possessio in medio fratrum nostrorum
deditque eis iuxta imperium Domini possessionem in medio fratrum patris
earum
5et ceciderunt funiculi Manasse decem
absque terra Galaad et Basan trans Iordanem
6filiae enim Manasse possederunt hereditatem in medio filiorum eius
terra autem Galaad cecidit in sortem filiorum Manasse qui
reliqui erant
7fuitque terminus Manasse
ab Aser Machmathath quae respicit Sychem
et egreditur ad dextram iuxta habitatores fontis Taffuae
8etenim in sorte Manasse ceciderat terra Taffuae
quae est iuxta terminos Manasse filiorum Ephraim
9descenditque terminus vallis Harundineti
in meridiem torrentis civitatum Ephraim
quae in medio sunt urbium Manasse
terminus Manasse ab aquilone torrentis
et exitus eius pergit ad mare
10ita ut ab austro sit possessio Ephraim
et ab aquilone Manasse
et utramque claudat mare
et coniungantur sibi in tribu Aser ab aquilone
et in tribu Isachar ab oriente
11fuitque hereditas Manasse in Isachar et in Aser
Bethsan et viculi eius
et Ieblaam cum villulis suis
et habitatores Dor cum oppidis suis
habitatores quoque Hendor cum villulis
suis
similiterque habitatores Thanach cum villulis suis
et habitatores Mageddo cum viculis suis
et tertia pars urbis Nofeth
12nec potuerunt filii Manasse has subvertere civitates
sed coepit Chananeus habitare in terra ista
13postquam autem convaluerunt filii Israhel
subiecerunt Chananeos et fecerunt sibi tributarios
nec interfecerunt eos
14locutique sunt filii Ioseph ad Iosue atque dixerunt
quare dedisti mihi possessionem sortis et funiculi unius
cum sim tantae multitudinis et benedixerit mihi Dominus
15ad quos Iosue ait
si populus multus es ascende in silvam
et succide tibi spatia in terra Ferezei et Rafaim
quia angusta est tibi possessio montis Ephraim
16cui responderunt filii Ioseph
non poterimus ad montana conscendere
cum ferreis curribus utantur Chananei
qui habitant in terra campestri
in qua sitae sunt Bethsan cum viculis suis
et Iezrahel mediam possidens vallem
17dixitque Iosue ad domum Ioseph Ephraim et Manasse
populus multus es et magnae fortitudinis
non habebis sortem unam
18sed transibis ad montem
et succides tibi atque purgabis ad habitandum spatia
et poteris ultra procedere cum subverteris Chananeum
quem dicis ferreos habere currus et esse fortissimum