1et factum est in anno quarto Darii regis
factum est verbum Domini ad Zacchariam
in quarta mensis noni qui est casleu
2et miserunt ad domum Dei Sarasar et Rogomelech
et viri qui erant cum eo
ad deprecandam faciem Domini
3ut dicerent sacerdotibus domus Domini exercituum et prophetis loquentes
numquid flendum mihi est in mense quinto
vel sanctificare me debeo sicuti feci iam multis
annis
4et factum est verbum Domini exercituum ad me dicens
5loquere ad omnem populum terrae et ad sacerdotes dicens
cum ieiunaretis et plangeretis in quinto et septimo
per hos septuaginta annos
numquid ieiunium ieiunastis mihi
6et cum comedistis
et cum bibistis
numquid non vobis comedistis
et vobismet ipsis bibistis
7numquid non sunt verba quae locutus est Dominus
in manu prophetarum priorum
cum adhuc Hierusalem habitaretur
et esset opulenta ipsa et urbes in circuitu eius
et ad austrum et in campestribus habitaretur
8et factum est verbum Domini ad Zacchariam dicens
9haec ait Dominus exercituum dicens
iudicium verum iudicate
et misericordiam et miserationes facite unusquisque cum fratre suo
10et viduam et pupillum et advenam et pauperem nolite calumniari
et malum vir fratri suo non cogitet in corde suo
11et noluerunt adtendere
et verterunt scapulam recedentem
et aures suas adgravaverunt ne audirent
12et cor suum posuerunt adamantem ne audirent legem
et verba quae misit Dominus exercituum in spiritu suo
per manum prophetarum priorum
et facta est indignatio magna a Domino exercituum
13et factum est sicut locutus est et non audierunt
sic clamabunt et non exaudiam dicit Dominus exercituum
14et dispersi eos per omnia regna quae nesciunt
et terra desolata est ab eis eo quod non esset transiens et revertens
et posuerunt terram desiderabilem in desertum