1vae provocatrix et redempta civitas columba
2non audivit vocem et non suscepit disciplinam
in Domino non est confisa
ad Deum suum non adpropiavit
3principes eius in medio eius quasi leones rugientes
iudices eius lupi vespere non relinquebant in mane
4prophetae eius vesani viri infideles
sacerdotes eius polluerunt sanctum iniuste egerunt contra legem
5Dominus iustus in medio eius non faciet iniquitatem
mane mane iudicium suum dabit
in luce et non abscondetur
nescivit autem iniquus confusionem
6disperdi gentes et dissipati sunt anguli earum
desertas feci vias eorum dum non est qui transeat
desolatae sunt civitates eorum
non remanente viro nec ullo habitatore
7dixi attamen timebis me suscipies disciplinam
et non peribit habitaculum eius
propter omnia in quibus visitavi eam
verumtamen diluculo surgentes corruperunt omnes cogitationes suas
8quapropter expecta me dicit Dominus
in die resurrectionis meae in futurum
quia iudicium meum ut congregem gentes et colligam regna
ut effundam super eas indignationem
meam
omnem iram furoris mei
in igne enim zeli mei devorabitur omnis terra
9quia tunc reddam populis labium electum
ut vocent omnes in nomine Domini
et serviant ei umero uno
10ultra flumina Aethiopiae inde supplices mei
filii dispersorum meorum deferent munus mihi
11in die illa non confunderis super cunctis adinventionibus tuis
quibus praevaricata es in me
quia tunc auferam de medio tui magniloquos superbiae tuae
et non adicies exaltari amplius in monte sancto meo
12et derelinquam in medio tui populum pauperem et egenum
et sperabunt in nomine Domini
13reliquiae Israhel
non facient iniquitatem nec loquentur mendacium
et non invenietur in ore eorum lingua dolosa
quoniam ipsi pascentur et accubabunt et non erit qui exterreat
14lauda filia Sion iubilate Israhel
laetare et exulta in omni corde filia Hierusalem
15abstulit Dominus iudicium tuum avertit inimicos tuos
rex Israhel Dominus in medio tui non timebis malum ultra
16in die illa dicetur Hierusalem noli timere
Sion non dissolvantur manus tuae
17Dominus Deus tuus in medio tui Fortis ipse salvabit
gaudebit super te in laetitia silebit in dilectione tua
exultabit super te in laude
18nugas qui a lege recesserant congregabo quia ex te erant
ut non ultra habeas super eis obprobrium
19ecce ego interficiam omnes qui adflixerunt te in tempore illo
et salvabo claudicantem
et eam quae eiecta fuerat congregabo
et ponam eos in laudem et in nomen in omni terra confusionis eorum
20in tempore illo quo adducam vos
et in tempore quo congregabo vos
dabo enim vos in nomen et in laudem omnibus populis terrae
cum convertero captivitatem vestram coram oculis vestris
dicit Dominus
EXPLICIT SOFONIAS PROPHETA