1sectamini caritatem aemulamini spiritalia
magis autem ut prophetetis
2qui enim loquitur lingua non hominibus loquitur sed Deo
nemo enim audit Spiritu autem loquitur mysteria
3nam qui prophetat hominibus loquitur
aedificationem et exhortationem et consolationes
4qui loquitur lingua semet ipsum aedificat
qui autem prophetat ecclesiam aedificat
5volo autem omnes vos loqui linguis
magis autem prophetare
nam maior est qui prophetat quam qui loquitur linguis
nisi si forte ut interpretetur
ut ecclesia aedificationem accipiat
6nunc autem fratres si venero ad vos linguis loquens
quid vobis prodero
nisi si vobis loquar aut in revelatione
aut scientia aut prophetia aut in doctrina
7tamen quae sine anima sunt vocem dantia sive tibia sive cithara
nisi distinctionem sonituum dederint
quomodo scietur quod canitur
aut quod citharizatur
8etenim si incertam vocem det tuba
quis parabit se ad bellum
9ita et vos
per linguam nisi manifestum sermonem dederitis
quomodo scietur id quod dicitur
eritis enim in aera loquentes
10tam multa ut puta genera linguarum sunt in mundo
et nihil sine voce est
11si ergo nesciero virtutem vocis
ero ei cui loquor barbarus et qui loquitur mihi barbarus
12sic et vos
quoniam aemulatores estis spirituum
ad aedificationem ecclesiae quaerite ut abundetis
13et ideo qui loquitur lingua oret ut interpretetur
14nam si orem lingua spiritus meus orat
mens autem mea sine fructu est
15quid ergo est
orabo spiritu orabo et mente
psallam spiritu psallam et mente
16ceterum si benedixeris spiritu
qui supplet locum idiotae
quomodo dicet amen super tuam benedictionem
quoniam quid dicas nescit
17nam tu quidem bene gratias agis sed alter non aedificatur
18gratias ago Deo quod omnium vestrum lingua loquor
19sed in ecclesia volo quinque verba sensu meo loqui
ut et alios instruam
quam decem milia verborum in lingua
20fratres nolite pueri effici sensibus
sed malitia parvuli estote sensibus autem perfecti estote
21in lege scriptum est
quoniam in aliis linguis et labiis aliis loquar populo huic
et nec sic exaudient me dicit Dominus
22itaque linguae in signum sunt non fidelibus sed infidelibus
prophetia autem non infidelibus sed fidelibus
23si ergo conveniat universa ecclesia in unum
et omnes linguis loquantur
intrent autem idiotae aut infideles
nonne dicent quod insanitis
24si autem omnes prophetent intret autem quis infidelis vel idiota
convincitur ab omnibus diiudicatur ab omnibus
25occulta cordis eius manifesta fiunt
et ita cadens in faciem adorabit Deum
pronuntians quod vere Deus in vobis est
26quid ergo est fratres
cum convenitis unusquisque vestrum psalmum habet
doctrinam habet apocalypsin habet
linguam habet interpretationem habet
omnia ad aedificationem fiant
27sive lingua quis loquitur
secundum duos aut ut multum tres
et per partes et unus interpretetur
28si autem non fuerit interpres taceat in ecclesia
sibi autem loquatur et Deo
29prophetae duo aut tres dicant
et ceteri diiudicent
30quod si alii revelatum fuerit sedenti prior taceat
31potestis enim omnes per singulos prophetare
ut omnes discant et omnes exhortentur
32et spiritus prophetarum prophetis subiecti sunt
33non enim est dissensionis Deus sed pacis
sicut in omnibus ecclesiis sanctorum
34mulieres in ecclesiis taceant
non enim permittitur eis loqui
sed subditas esse sicut et lex dicit
35si quid autem volunt discere
domi viros suos interrogent
turpe est enim mulieri loqui in ecclesia
36an a vobis verbum Dei processit aut in vos solos pervenit
37si quis videtur propheta esse aut spiritalis
cognoscat quae scribo vobis quia Domini sunt mandata
38si quis autem ignorat ignorabitur
39itaque fratres aemulamini prophetare
et loqui linguis nolite prohibere
40omnia autem honeste et secundum ordinem fiant