1nam ipsi scitis fratres introitum nostrum ad vos quia non inanis fuit
2sed ante passi et contumeliis adfecti sicut scitis in Philippis
fiduciam habuimus in Deo nostro
loqui ad vos evangelium Dei in multa sollicitudine
3exhortatio enim nostra non de errore
neque de inmunditia neque in dolo
4sed sicut probati sumus a Deo ut crederetur nobis evangelium
ita loquimur non quasi hominibus placentes
sed Deo qui probat corda nostra
5neque enim aliquando fuimus in sermone adulationis sicut scitis
neque in occasione avaritiae Deus testis est
6nec quaerentes ab hominibus gloriam
neque a vobis neque ab aliis
7cum possimus oneri esse ut Christi apostoli
sed facti sumus lenes in medio
vestrum
tamquam si nutrix foveat filios suos
8ita desiderantes vos cupide volebamus tradere vobis
non solum evangelium Dei sed etiam animas nostras
quoniam carissimi nobis facti estis
9memores enim estis fratres laborem nostrum et fatigationem
nocte et die operantes ne quem vestrum gravaremus
praedicavimus in vobis evangelium Dei
10vos testes estis et Deus
quam sancte et iuste et sine querella vobis qui credidistis fuimus
11sicut scitis
qualiter unumquemque vestrum tamquam pater filios suos
12deprecantes vos et consolantes testificati sumus
ut ambularetis digne Deo
qui vocavit vos in suum regnum et gloriam
13ideo et nos gratias agimus Deo sine intermissione
quoniam cum accepissetis a nobis verbum auditus Dei
accepistis non ut verbum hominum
sed sicut est vere verbum Dei
qui operatur in vobis qui credidistis
14vos enim imitatores facti estis fratres ecclesiarum Dei
quae sunt in Iudaea in Christo Iesu
quia eadem passi estis et vos a contribulibus vestris
sicut et ipsi a Iudaeis
15qui et Dominum occiderunt Iesum et prophetas
et nos persecuti sunt
et Deo non placent et omnibus hominibus adversantur
16prohibentes nos gentibus loqui ut salvae fiant
ut impleant peccata sua semper
praevenit autem ira Dei super illos
usque in finem
17nos autem fratres desolati a vobis ad tempus horae
aspectu non corde
abundantius festinavimus faciem vestram videre cum multo desiderio
18quoniam voluimus venire ad vos
ego quidem Paulus et semel et iterum
et inpedivit nos Satanas
19quae est enim nostra spes aut gaudium aut corona gloriae
nonne vos ante Dominum nostrum Iesum estis in
adventu eius
20vos enim estis gloria nostra et gaudium