1Paulus apostolus Iesu Christi per voluntatem Dei et Timotheus frater
ecclesiae Dei quae est Corinthi
cum sanctis omnibus qui sunt in universa Achaia
2gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo
3benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi
Pater misericordiarum et Deus totius consolationis
4qui consolatur nos in omni tribulatione nostra
ut possimus et ipsi consolari eos qui in omni pressura sunt
per exhortationem qua exhortamur et ipsi a Deo
5quoniam sicut abundant passiones Christi in nobis
ita et per Christum abundat consolatio nostra
6sive autem tribulamur pro vestra exhortatione et salute
sive exhortamur pro vestra exhortatione
quae operatur in tolerantia earundem passionum
quas et nos patimur
7et spes nostra firma pro vobis
scientes quoniam sicut socii passionum estis
sic eritis et consolationis
8non enim volumus ignorare vos fratres
de tribulatione nostra quae facta est in Asia
quoniam supra modum gravati sumus supra virtutem
ita ut taederet nos etiam vivere
9sed ipsi in nobis ipsis responsum mortis habuimus
ut non simus fidentes in nobis
sed in Deo qui suscitat mortuos
10qui de tantis periculis eripuit nos et eruet
in quem speramus quoniam et adhuc eripiet
11adiuvantibus et vobis in oratione pro nobis
ut ex multis personis
eius quae in nobis est donationis per multos gratiae agantur pro nobis
12nam gloria nostra haec est testimonium conscientiae nostrae
quod in simplicitate et sinceritate Dei
et non in sapientia carnali
sed in gratia Dei conversati sumus in mundo
abundantius autem ad vos
13non enim alia scribimus vobis
quam quae legistis et cognoscitis
spero autem quod usque in finem cognoscetis
14sicut et cognovistis nos ex parte
quia gloria vestra sumus
sicut et vos nostra in die Domini nostri Iesu Christi
15et hac confidentia
volui prius venire ad vos ut secundam gratiam haberetis
16et per vos transire in Macedoniam
et iterum a Macedonia venire ad vos
et a vobis deduci in Iudaeam
17cum hoc ergo voluissem
numquid levitate usus sum
aut quae cogito secundum carnem cogito
ut sit apud me est et non
18fidelis autem Deus quia sermo noster qui fit apud vos
non est in illo est et non
19Dei enim Filius Iesus Christus
qui in vobis per nos praedicatus est
per me et Silvanum et Timotheum
non fuit est et non sed est in illo fuit
20quotquot enim promissiones Dei sunt in illo est
ideo et per ipsum amen Deo ad gloriam nostram
21qui autem confirmat nos vobiscum in Christum
et qui unxit nos Deus
22et qui signavit nos
et dedit pignus Spiritus in cordibus nostris
23ego autem testem Deum invoco in animam meam
quod parcens vobis non veni ultra Corinthum
24non quia dominamur fidei vestrae
sed adiutores sumus gaudii vestri
nam fide stetistis