1scimus enim quoniam si terrestris domus nostra huius habitationis
dissolvatur
quod aedificationem ex Deo habeamus
domum non manufactam aeternam in caelis
2nam et in hoc ingemescimus
habitationem nostram quae de caelo est superindui cupientes
3si tamen vestiti non nudi inveniamur
4nam et qui sumus in tabernaculo
ingemescimus gravati
eo quod nolumus expoliari sed supervestiri
ut absorbeatur quod mortale est a vita
5qui autem efficit nos in hoc ipsum Deus
qui dedit nobis pignus Spiritus
6audentes igitur semper et scientes
quoniam dum sumus in corpore peregrinamur a Domino
7per fidem enim ambulamus et non per speciem
8audemus autem et bonam voluntatem habemus
magis peregrinari a corpore
et praesentes esse ad Deum
9et ideo contendimus sive absentes sive praesentes placere illi
10omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi
ut referat unusquisque propria corporis prout gessit
sive bonum sive malum
11scientes ergo timorem Domini
hominibus suademus Deo autem manifesti sumus
spero autem et in conscientiis vestris manifestos nos esse
12non iterum nos commendamus vobis
sed occasionem damus vobis gloriandi pro nobis
ut habeatis ad eos qui in facie gloriantur et non in corde
13sive enim mente excedimus Deo
sive sobrii sumus vobis
14caritas enim Christi urget nos
aestimantes hoc quoniam si unus pro omnibus mortuus est
ergo omnes mortui sunt
15et pro omnibus mortuus est
ut et qui vivunt iam non sibi vivant
sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit
16itaque nos ex hoc neminem novimus secundum carnem
et si cognovimus secundum carnem Christum
sed nunc iam non novimus
17si qua ergo in Christo nova creatura
vetera transierunt ecce facta sunt nova
18omnia autem ex Deo qui reconciliavit nos sibi per Christum
et dedit nobis ministerium reconciliationis
19quoniam quidem Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi
non reputans illis delicta ipsorum
et posuit in nobis verbum reconciliationis
20pro Christo ergo legationem fungimur
tamquam Deo exhortante per nos
obsecramus pro Christo reconciliamini Deo
21eum qui non noverat peccatum pro nobis peccatum fecit
ut nos efficeremur iustitia Dei in ipso