1pervenit autem in Derben et Lystram
et ecce discipulus quidam erat ibi nomine Timotheus
filius mulieris iudaeae fidelis patre gentili
2huic testimonium reddebant
qui in Lystris erant et Iconii fratres
3hunc voluit Paulus secum proficisci
et adsumens circumcidit eum
propter Iudaeos qui erant in illis locis
sciebant enim omnes quod pater eius gentilis esset
4cum autem pertransirent civitates
tradebant eis custodire dogmata
quae erant decreta ab apostolis et senioribus
qui essent Hierosolymis
5et ecclesiae quidem confirmabantur fide
et abundabant numero cotidie
6transeuntes autem Frygiam et Galatiae regionem
vetati sunt a Sancto Spiritu loqui verbum in
Asia
7cum venissent autem in Mysiam
temptabant ire Bithyniam
et non permisit eos Spiritus Iesu
8cum autem pertransissent Mysiam descenderunt Troadem
9et visio per noctem Paulo ostensa est
vir macedo quidam erat stans et deprecans eum et dicens
transiens in Macedoniam adiuva nos
10ut autem visum vidit statim quaesivimus proficisci in Macedoniam
certi facti quia vocasset nos Deus evangelizare eis
11navigantes autem a Troade recto cursu venimus Samothraciam
et sequenti die Neapolim
12et inde Philippis
quae est prima partis Macedoniae civitas colonia
eramus autem in hac urbe diebus aliquot conferentes
13die autem sabbatorum egressi sumus foras portam iuxta flumen
ubi videbatur oratio esse
et sedentes loquebamur mulieribus quae convenerant
14et quaedam mulier nomine Lydia
purpuraria civitatis Thyatirenorum colens Deum audivit
cuius Dominus aperuit cor
intendere his quae dicebantur a Paulo
15cum autem baptizata esset et domus eius
deprecata est dicens
si iudicastis me fidelem Domino esse
introite in domum meam et manete
et coegit nos
16factum est autem euntibus nobis ad orationem
puellam quandam habentem spiritum pythonem
obviare nobis
quae quaestum magnum praestabat dominis suis divinando
17haec subsecuta Paulum et nos clamabat dicens
isti homines servi Dei excelsi sunt
qui adnuntiant vobis viam salutis
18hoc autem faciebat multis diebus
dolens autem Paulus et conversus spiritui dixit
praecipio tibi in nomine Iesu Christi exire ab ea
et exiit eadem hora
19videntes autem domini eius quia exivit spes quaestus eorum
adprehendentes Paulum et Silam
perduxerunt in forum ad principes
20et offerentes eos magistratibus dixerunt
hii homines conturbant civitatem nostram cum sint Iudaei
21et adnuntiant morem quem non licet nobis suscipere neque facere
cum simus Romani
22et concurrit plebs adversus eos
et magistratus scissis tunicis eorum iusserunt virgis caedi
23et cum multas plagas eis inposuissent miserunt eos in carcerem
praecipientes custodi ut diligenter custodiret eos
24qui cum tale praeceptum accepisset
misit eos in interiorem carcerem
et pedes eorum strinxit in ligno
25media autem nocte Paulus et Silas adorantes laudabant Deum
et audiebant eos qui in custodia erant
26subito vero terraemotus factus est magnus
ita ut moverentur fundamenta carceris
et aperta sunt statim ostia omnia
et universorum vincula soluta sunt
27expergefactus autem custos carceris
et videns apertas ianuas carceris
evaginato gladio volebat se interficere
aestimans fugisse vinctos
28clamavit autem Paulus magna voce dicens
nihil feceris tibi mali
universi enim hic sumus
29petitoque lumine introgressus est
et tremefactus procidit Paulo et Silae
30et producens eos foras ait
domini quid me oportet facere ut salvus fiam
31at illi dixerunt
crede in Domino Iesu
et salvus eris tu et domus tua
32et locuti sunt ei verbum Domini cum omnibus qui erant in domo eius
33et tollens eos in illa hora noctis lavit plagas eorum
et baptizatus est ipse et omnes eius
continuo
34cumque perduxisset eos in domum suam adposuit eis mensam
et laetatus est cum omni domo sua credens Deo
35et cum dies factus esset miserunt magistratus lictores dicentes
dimitte homines illos
36nuntiavit autem custos carceris verba haec Paulo
quia miserunt magistratus ut dimittamini
nunc igitur exeuntes ite in pace
37Paulus autem dixit eis
caesos nos publice indemnatos homines romanos miserunt in carcerem
et nunc occulte nos eiciunt
non ita sed veniant
38et ipsi nos eiciant
nuntiaverunt autem magistratibus lictores verba haec
timueruntque audito quod Romani essent
39et venientes deprecati sunt eos
et educentes rogabant
ut egrederentur urbem
40exeuntes autem de carcere introierunt ad Lydiam
et visis fratribus consolati sunt eos et profecti sunt