1et cum conplerentur dies pentecostes
erant omnes pariter in eodem loco
2et factus est repente de caelo sonus
tamquam advenientis spiritus vehementis
et replevit totam domum ubi erant sedentes
3et apparuerunt illis dispertitae linguae tamquam ignis
seditque supra singulos eorum
4et repleti sunt omnes Spiritu Sancto
et coeperunt loqui aliis linguis
prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis
5erant autem in Hierusalem habitantes Iudaei viri religiosi
ex omni natione quae sub caelo sunt
6facta autem hac voce convenit multitudo et mente confusa est
quoniam audiebat unusquisque lingua sua illos loquentes
7stupebant autem omnes et mirabantur dicentes
nonne omnes ecce isti qui loquuntur Galilaei sunt
8et quomodo nos audivimus
unusquisque lingua nostra in qua nati sumus
9Parthi et Medi et Elamitae et qui habitant Mesopotamiam
et Iudaeam et Cappadociam
Pontum et Asiam
10Frygiam et Pamphiliam
Aegyptum et partes Lybiae quae est circa Cyrenen
et advenae romani
11Iudaei quoque et proselyti Cretes et Arabes
audivimus loquentes eos nostris linguis magnalia Dei
12stupebant autem omnes et mirabantur ad invicem dicentes
quidnam hoc vult esse
13alii autem inridentes dicebant quia musto pleni sunt isti
14stans autem Petrus cum undecim
levavit vocem suam et locutus est eis
viri iudaei et qui habitatis Hierusalem universi
hoc vobis notum sit et auribus percipite verba mea
15non enim sicut vos aestimatis hii ebrii sunt
cum sit hora diei tertia
16sed hoc est quod dictum est per prophetam Iohel
17et erit in novissimis diebus dicit Dominus
effundam de Spiritu meo super omnem carnem
et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae
et iuvenes vestri visiones videbunt
et seniores vestri somnia somniabunt
18et quidem super servos meos et super ancillas meas
in diebus illis effundam de Spiritu meo et prophetabunt
19et dabo prodigia in caelo sursum et signa in terra deorsum
sanguinem et ignem et vaporem fumi
20sol convertetur in tenebras et luna in sanguinem
antequam veniat dies Domini magnus et manifestus
21et erit omnis quicumque invocaverit nomen Domini salvus erit
22viri israhelitae audite verba haec
Iesum Nazarenum virum adprobatum a Deo in vobis
virtutibus et prodigiis et signis
quae fecit per illum Deus in medio vestri
sicut vos scitis
23hunc definito consilio et praescientia Dei
traditum per manus iniquorum adfigentes interemistis
24quem Deus suscitavit solutis doloribus inferni
iuxta quod inpossibile erat teneri illum ab eo
25David enim dicit in eum
providebam Dominum coram me semper
quoniam a dextris meis est ne commovear
26propter hoc laetatum est cor meum
et exultavit lingua mea
insuper et caro mea requiescet in spe
27quoniam non derelinques animam meam in inferno
neque dabis Sanctum tuum videre corruptionem
28notas fecisti mihi vias vitae
replebis me iucunditate cum facie tua
29viri fratres liceat audenter dicere ad vos de patriarcha David
quoniam et defunctus est et sepultus est
et sepulchrum eius est apud nos usque in hodiernum diem
30propheta igitur cum esset
et sciret quia iureiurando iurasset illi Deus
de fructu lumbi eius sedere super sedem eius
31providens locutus est de resurrectione Christi
quia neque derelictus est in inferno
neque caro eius vidit corruptionem
32hunc Iesum resuscitavit Deus
cui omnes nos testes sumus
33dextera igitur Dei exaltatus
et promissione Spiritus Sancti accepta a Patre effudit
hunc quem vos videtis et audistis
34non enim David ascendit in caelos
dicit autem ipse
dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis
35donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum
36certissime ergo sciat omnis domus Israhel
quia et Dominum eum et Christum Deus fecit
hunc Iesum quem vos crucifixistis
37his auditis conpuncti sunt corde
et dixerunt ad Petrum et ad reliquos apostolos
quid faciemus viri fratres
38Petrus vero ad illos paenitentiam inquit agite
et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Iesu
Christi
in remissionem peccatorum vestrorum
et accipietis donum Sancti Spiritus
39vobis enim est repromissio et filiis vestris et omnibus qui longe sunt
quoscumque advocaverit Dominus Deus noster
40aliis etiam verbis pluribus testificatus est
et exhortabatur eos dicens salvamini a generatione ista prava
41qui ergo receperunt sermonem eius baptizati sunt
et adpositae sunt in illa die animae circiter tria milia
42erant autem perseverantes in doctrina apostolorum
et communicatione fractionis panis et orationibus
43fiebat autem omni animae timor
multa quoque prodigia et signa per apostolos fiebant in Hierusalem
et metus erat magnus in universis
44omnes etiam qui credebant erant pariter
et habebant omnia communia
45possessiones et substantias vendebant
et dividebant illa omnibus prout cuique opus erat
46cotidie quoque perdurantes unianimiter in templo
et frangentes circa domos panem sumebant cibum
cum exultatione et simplicitate cordis
47conlaudantes Deum
et habentes gratiam ad omnem plebem
Dominus autem augebat qui salvi fierent cotidie in id ipsum