1loquentibus autem illis ad populum
supervenerunt sacerdotes et magistratus templi et Sadducaei
2dolentes quod docerent populum
et adnuntiarent in Iesu resurrectionem ex mortuis
3et iniecerunt in eis manus
et posuerunt eos in custodiam in crastinum
erat enim iam vespera
4multi autem eorum qui audierant verbum crediderunt
et factus est numerus virorum quinque milia
5factum est autem in crastinum
ut congregarentur principes eorum et seniores et scribae in Hierusalem
6et Annas princeps sacerdotum et Caiphas et Iohannes et Alexander
et quotquot erant de genere sacerdotali
7et statuentes eos in medio interrogabant
in qua virtute aut in quo nomine fecistis hoc vos
8tunc Petrus repletus Spiritu Sancto dixit ad eos
principes populi et seniores
9si nos hodie diiudicamur in benefacto
hominis infirmi
in quo iste salvus factus est
10notum sit omnibus vobis et omni plebi Israhel
quia in nomine Iesu Christi
Nazareni
quem vos crucifixistis quem Deus suscitavit a mortuis
in hoc iste adstat coram vobis sanus
11hic est lapis qui reprobatus est a vobis aedificantibus
qui factus est in caput anguli
12et non est in alio aliquo salus
nec enim nomen aliud est sub caelo datum
hominibus
in quo oportet nos salvos fieri
13videntes autem Petri constantiam et Iohannis
conperto quod homines essent sine litteris et idiotae admirabantur
et cognoscebant eos
quoniam cum Iesu fuerant
14hominem quoque videntes stantem cum eis qui curatus fuerat
nihil poterant contradicere
15iusserunt autem eos foras extra concilium secedere
et conferebant ad invicem
16dicentes
quid faciemus hominibus istis
quoniam quidem notum signum factum est per eos
omnibus habitantibus in Hierusalem manifestum
et non possumus negare
17sed ne amplius divulgetur in populum
comminemur eis ne ultra loquantur in nomine hoc ulli hominum
18et vocantes eos denuntiaverunt
ne omnino loquerentur neque docerent in nomine Iesu
19Petrus vero et Iohannes respondentes dixerunt ad eos
si iustum est in conspectu Dei
vos potius audire quam Deum iudicate
20non enim possumus quae vidimus et audivimus non loqui
21at illi comminantes dimiserunt eos
non invenientes quomodo punirent eos propter populum
quia omnes clarificabant Deum
in eo quod
acciderat
22annorum enim erat amplius quadraginta homo
in quo factum erat signum istud sanitatis
23dimissi autem venerunt ad suos et adnuntiaverunt eis
quanta ad eos principes sacerdotum et seniores dixissent
24qui cum audissent
unianimiter levaverunt vocem ad Deum et dixerunt
Domine tu qui fecisti caelum et terram
et mare et omnia quae in eis sunt
25qui Spiritu Sancto per os patris nostri David pueri tui dixisti
quare fremuerunt gentes et populi meditati sunt inania
26adstiterunt reges terrae et principes convenerunt in unum
adversus Dominum et adversus Christum eius
27convenerunt enim vere in civitate ista
adversus sanctum puerum tuum Iesum quem unxisti
Herodes et Pontius Pilatus cum gentibus et populis Israhel
28facere quae manus tua et consilium decreverunt fieri
29et nunc Domine respice in minas eorum
et da servis tuis cum omni fiducia loqui verbum tuum
30in eo cum manum tuam extendas
sanitates et signa et prodigia fieri per nomen sancti
Filii tui Iesu
31et cum orassent motus est locus in quo erant congregati
et repleti sunt omnes Spiritu Sancto
et loquebantur verbum Dei cum fiducia
32multitudinis autem credentium erat cor et anima una
nec quisquam eorum quae possidebant aliquid suum esse
dicebat
sed erant illis omnia communia
33et virtute magna reddebant apostoli
testimonium resurrectionis Iesu Christi Domini
et gratia magna erat in omnibus illis
34neque enim quisquam egens erat inter illos
quotquot enim possessores agrorum aut domorum erant
vendentes adferebant pretia eorum quae vendebant
35et ponebant ante pedes apostolorum
dividebantur autem singulis prout cuique opus erat
36Ioseph autem qui cognominatus est Barnabas ab apostolis
quod est interpretatum Filius consolationis
Levites Cyprius genere
37cum haberet agrum vendidit illum
et adtulit pretium et posuit ante pedes apostolorum