1in diebus autem illis crescente numero discipulorum
factus est murmur Graecorum adversus Hebraeos
eo quod dispicerentur in ministerio cotidiano viduae eorum
2convocantes autem duodecim multitudinem discipulorum dixerunt
non est aequum nos derelinquere verbum Dei et ministrare mensis
3considerate ergo fratres viros ex vobis boni testimonii septem
plenos Spiritu et sapientia
quos constituamus super hoc opus
4nos vero orationi et ministerio verbi instantes erimus
5et placuit sermo coram omni multitudine
et elegerunt Stephanum virum plenum fide et Spiritu Sancto
et Philippum et Prochorum
et Nicanorem et Timonem
et Parmenam et Nicolaum advenam Antiochenum
6hos statuerunt ante conspectum apostolorum
et orantes inposuerunt eis manus
7et verbum Dei crescebat
et multiplicabatur numerus discipulorum in Hierusalem valde
multa etiam turba sacerdotum oboediebat fidei
8Stephanus autem plenus gratia et fortitudine
faciebat prodigia et signa magna in populo
9surrexerunt autem quidam de synagoga
quae appellatur Libertinorum et Cyrenensium et Alexandrinorum
et eorum qui erant a Cilicia et Asia
disputantes cum Stephano
10et non poterant resistere sapientiae et Spiritui quo
loquebatur
11tunc submiserunt viros qui dicerent
se audisse eum dicentem verba blasphemiae in Mosen et Deum
12commoverunt itaque plebem et seniores et scribas
et concurrentes rapuerunt eum et adduxerunt in concilium
13et statuerunt testes falsos dicentes
homo iste non cessat loqui verba adversus locum sanctum et legem
14audivimus enim eum dicentem
quoniam Iesus Nazarenus hic destruet locum istum
et mutabit traditiones quas tradidit nobis Moses
15et intuentes eum omnes qui sedebant in concilio
viderunt faciem eius tamquam faciem angeli