1volo enim vos scire qualem sollicitudinem habeam pro vobis
et pro his qui sunt Laodiciae
et quicumque non viderunt faciem meam in carne
2ut consolentur corda ipsorum instructi in caritate
et in omnes divitias plenitudinis intellectus
in agnitionem mysterii Dei Patris Christi Iesu
3in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi
4hoc autem dico
ut nemo vos decipiat in subtilitate sermonum
5nam et si corpore absens sum sed spiritu vobiscum sum
gaudens et videns ordinem vestrum
et firmamentum eius quae in Christo est fidei vestrae
6sicut ergo accepistis Christum Iesum Dominum
in ipso ambulate
7radicati et superaedificati in ipso et confirmati fide
sicut et didicistis
abundantes in gratiarum actione
8videte ne quis vos decipiat per philosophiam et inanem fallaciam
secundum traditionem hominum
secundum elementa mundi et non secundum Christum
9quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter
10et estis in illo repleti qui est caput omnis principatus et potestatis
11in quo et circumcisi estis circumcisione non manufacta
in expoliatione corporis carnis
in circumcisione Christi
12consepulti ei in baptismo
in quo et resurrexistis per fidem operationis Dei
qui suscitavit illum a mortuis
13et vos cum mortui essetis in delictis et praeputio carnis vestrae
convivificavit cum illo donans vobis omnia delicta
14delens quod adversum nos erat chirografum decretis
quod erat contrarium nobis
et ipsum tulit de medio adfigens illud cruci
15expolians principatus et potestates
traduxit palam triumphans
illos in semet ipso
16nemo ergo vos iudicet in cibo aut in potu
aut in parte diei festi aut neomeniae aut sabbatorum
17quae sunt umbra futurorum corpus autem Christi
18nemo vos seducat
volens in humilitate et religione angelorum
quae non vidit ambulans frustra inflatus sensu carnis suae
19et non tenens caput
ex quo totum corpus per nexus et coniunctiones subministratum et
constructum
crescit in augmentum Dei
20si mortui estis cum Christo ab elementis
mundi
quid adhuc tamquam viventes in mundo decernitis
21ne tetigeris neque gustaveris neque contrectaveris
22quae sunt omnia in interitu ipso usu
secundum praecepta et doctrinas hominum
23quae sunt rationem quidem habentia sapientiae
in superstitione et humilitate et ad non parcendum corpori
non in honore aliquo ad saturitatem carnis