1domini quod iustum est et aequum servis praestate
scientes quoniam et vos Dominum habetis in caelo
2orationi instate vigilantes in ea in gratiarum actione
3orantes simul et pro nobis
ut Deus aperiat nobis ostium sermonis
ad loquendum mysterium Christi
propter quod etiam vinctus sum
4ut manifestem illud ita ut oportet me loqui
5in sapientia ambulate ad eos qui foris sunt tempus redimentes
6sermo vester semper in gratia sale sit conditus
ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere
7quae circa me sunt omnia vobis nota faciet Tychicus
carissimus frater et fidelis minister et conservus in Domino
8quem misi ad vos ad hoc ipsum ut cognoscat quae circa vos sunt
et consoletur corda vestra
9cum Onesimo carissimo et fideli fratre qui est ex vobis
omnia quae hic aguntur nota facient vobis
10salutat vos Aristarchus concaptivus meus
et Marcus consobrinus Barnabae de quo accepistis mandata
si venerit ad vos excipite illum
11et Iesus qui dicitur Iustus
qui sunt ex circumcisione
hii soli sunt adiutores in regno Dei
qui mihi fuerunt solacio
12salutat vos Epaphras qui ex vobis est servus Christi
Iesu
semper sollicitus pro vobis in orationibus
ut stetis perfecti et pleni in omni voluntate Dei
13testimonium enim illi perhibeo quod habet multum laborem pro vobis
et pro his qui sunt Laodiciae et qui Hierapoli
14salutat vos Lucas medicus carissimus et Demas
15salutate fratres qui sunt Laodiciae
et Nympham et quae in domo eius est ecclesiam
16et cum lecta fuerit apud vos epistula
facite ut et in Laodicensium ecclesia legatur
et eam quae Laodicensium est vos legatis
17et dicite Archippo
vide ministerium quod accepisti in Domino ut illud impleas
18salutatio mea manu Pauli
memores estote vinculorum meorum
gratia vobiscum amen
EXPLICIT EPISTULA AD COLOSSENES