1Paulus apostolus non ab hominibus neque per hominem
sed per Iesum Christum
et Deum Patrem qui suscitavit eum a mortuis
2et qui mecum sunt omnes fratres
ecclesiis Galatiae
3gratia vobis et pax a Deo Patre et Domino nostro
Iesu Christo
4qui dedit semet ipsum pro peccatis nostris
ut eriperet nos de praesenti saeculo nequam
secundum voluntatem Dei et Patris nostri
5cui est gloria in saecula saeculorum amen
6miror quod sic tam cito transferimini
ab eo qui vos vocavit in gratiam Christi
in aliud evangelium
7quod non est aliud
nisi sunt aliqui qui vos conturbant
et volunt convertere evangelium Christi
8sed licet nos aut angelus de caelo evangelizet vobis
praeterquam quod evangelizavimus vobis
anathema sit
9sicut praediximus et nunc iterum dico
si quis vobis evangelizaverit praeter id quod accepistis
anathema sit
10modo enim hominibus suadeo aut Deo
aut quaero hominibus placere
si adhuc hominibus placerem Christi servus non essem
11notum enim vobis facio fratres evangelium
quod evangelizatum est a me
quia non est secundum hominem
12neque enim ego ab homine accepi illud neque didici
sed per revelationem Iesu Christi
13audistis enim conversationem meam aliquando in iudaismo
quoniam supra modum persequebar ecclesiam Dei
et expugnabam illam
14et proficiebam in iudaismo
supra multos coetaneos in genere meo
abundantius aemulator existens paternarum mearum traditionum
15cum autem placuit ei qui me segregavit de utero matris meae
et vocavit per gratiam suam
16ut revelaret Filium suum in me
ut evangelizarem illum in gentibus
continuo non adquievi carni et sanguini
17neque veni Hierosolyma
ad antecessores meos apostolos
sed abii in Arabiam et iterum reversus sum Damascum
18deinde post annos tres veni Hierosolyma videre Petrum
et mansi apud eum diebus quindecim
19alium autem apostolorum vidi neminem
nisi Iacobum fratrem Domini
20quae autem scribo vobis
ecce coram Deo quia non mentior
21deinde veni in partes Syriae et Ciliciae
22eram autem ignotus facie ecclesiis Iudaeae quae erant in Christo
23tantum autem auditum habebant
quoniam qui persequebatur nos aliquando
nunc evangelizat fidem quam aliquando expugnabat
24et in me clarificabant Deum