1Non turbetur cor vestrum creditis in Deum et in me credite
2in domo Patris mei mansiones multae sunt
si quo minus dixissem vobis
quia vado parare vobis locum
3et si abiero et praeparavero vobis locum
iterum venio et accipiam vos ad me ipsum
ut ubi sum ego et vos sitis
4et quo ego vado scitis et viam scitis
5dicit ei Thomas
Domine nescimus quo vadis et quomodo possumus viam scire
6dicit ei Iesus ego sum via et veritas et vita
nemo venit ad Patrem nisi per me
7si cognovissetis me et Patrem meum utique cognovissetis
et amodo cognoscitis eum et vidistis eum
8dicit ei Philippus Domine ostende nobis Patrem et sufficit nobis
9dicit ei Iesus
tanto tempore vobiscum sum et non cognovistis me Philippe
qui vidit me vidit et Patrem
quomodo tu dicis ostende nobis Patrem
10non credis quia ego in Patre et Pater in me est
verba quae ego loquor vobis a me ipso non loquor
Pater autem in me manens ipse facit opera
11non creditis quia ego in Patre et Pater in me est
12alioquin propter opera ipsa credite
amen amen dico vobis
qui credit in me opera quae ego facio et ipse faciet
et maiora horum faciet quia ego ad Patrem vado
13Et quodcumque petieritis in nomine meo hoc faciam
ut glorificetur Pater in Filio
14si quid petieritis me in nomine meo hoc faciam
15si diligitis me mandata mea servate
16et ego rogabo Patrem et alium paracletum dabit vobis
ut maneat vobiscum in aeternum
17Spiritum veritatis quem mundus non potest accipere
quia non videt eum nec scit eum
vos autem cognoscitis eum
quia apud vos manebit et in vobis erit
18non relinquam vos orfanos veniam ad vos
19adhuc modicum et mundus me iam non videt
vos autem videtis me quia ego vivo et vos vivetis
20in illo die vos cognoscetis quia ego sum in Patre meo
et vos in me et ego in vobis
21Qui habet mandata mea et servat ea ille est qui diligit me
qui autem diligit me diligetur a Patre meo
et ego diligam eum et manifestabo ei me ipsum
22Dicit ei Iudas non ille Scariotis
Domine quid factum est
quia nobis manifestaturus es te ipsum et non mundo
23respondit Iesus et dixit ei
si quis diligit me sermonem meum servabit
et Pater meus diliget eum
et ad eum veniemus et mansiones apud eum faciemus
24qui non diligit me sermones meos non servat
Et sermonem quem audistis non est meus
sed eius qui misit me Patris
25haec locutus sum vobis apud vos manens
26Paracletus autem Spiritus Sanctus
quem mittet Pater in nomine meo
ille vos docebit omnia
et suggeret vobis omnia quaecumque dixero vobis
27pacem relinquo vobis pacem meam do vobis
non quomodo mundus dat ego do vobis
non turbetur cor vestrum neque formidet
28audistis quia ego dixi vobis vado et venio ad vos
si diligeretis me gauderetis utique quia vado ad Patrem
quia Pater maior me est
29et nunc dixi vobis priusquam fiat ut cum factum fuerit credatis
30iam non multa loquar vobiscum
venit enim princeps mundi huius
et in me non habet quicquam
31sed ut cognoscat mundus quia diligo Patrem
et sicut mandatum dedit mihi Pater sic facio
surgite eamus hinc