1Postea manifestavit se iterum Iesus ad mare Tiberiadis
manifestavit autem sic
2erant simul Simon Petrus et Thomas qui dicitur Didymus
et Nathanahel qui erat a Cana Galilaeae et filii Zebedaei
et alii ex discipulis eius duo
3dicit eis Simon Petrus vado piscari
dicunt ei venimus et nos tecum
et exierunt et ascenderunt in navem
et illa nocte nihil prendiderunt
4mane autem iam facto stetit Iesus in litore
non tamen cognoverunt discipuli quia Iesus est
5dicit ergo eis Iesus pueri numquid pulmentarium habetis
responderunt ei non
6dixit eis mittite in dexteram navigii rete et invenietis
miserunt ergo
et iam non valebant illud trahere a multitudine
piscium
7Dicit ergo discipulus ille quem diligebat Iesus Petro
Dominus est
Simon Petrus cum audisset quia Dominus est
tunicam succinxit se erat enim nudus
et misit se in mare
8alii autem discipuli navigio venerunt
non enim longe erant a terra
sed quasi a cubitis ducentis trahentes rete piscium
9Ut ergo descenderunt in terram
viderunt prunas positas et piscem superpositum et panem
10dicit eis Iesus
adferte de piscibus quos prendidistis nunc
11Ascendit Simon Petrus et traxit rete in terram
plenum magnis piscibus centum quinquaginta tribus
et cum tanti essent non est scissum rete
12Dicit eis Iesus venite prandete
Et nemo audebat discentium
interrogare eum
tu quis es
scientes quia Dominus esset
13Et venit Iesus et accepit panem
et dat eis et piscem similiter
14Hoc iam tertio manifestatus est Iesus discipulis
cum surrexisset a mortuis
15cum ergo prandissent dicit Simoni Petro Iesus
Simon Iohannis diligis me plus his
dicit ei etiam Domine tu scis quia amo te
Dicit ei pasce agnos meos
16Dicit ei iterum Simon Iohannis diligis me
ait illi etiam Domine tu scis quia amo te
Dicit ei pasce agnos meos
17Dicit ei tertio Simon Iohannis amas me
contristatus est Petrus quia dixit ei tertio amas me
et dicit ei
Domine tu omnia scis tu scis quia amo te
Dicit ei pasce oves meas
18Amen amen dico tibi
cum esses iunior cingebas te et ambulabas ubi volebas
cum autem senueris extendes manus tuas
et alius te cinget et ducet quo non vis
19hoc autem dixit significans qua morte clarificaturus esset Deum
et hoc cum dixisset dicit ei sequere me
20conversus Petrus vidit illum discipulum quem diligebat
Iesus sequentem
qui et recubuit in cena super pectus eius
et dixit Domine quis est qui tradit te
21hunc ergo cum vidisset Petrus dicit Iesu
Domine hic autem quid
22dicit ei Iesus
si sic eum volo manere donec veniam
quid ad te tu me sequere
23exivit ergo sermo iste in fratres
quia discipulus ille non moritur
et non dixit ei Iesus non moritur
sed si sic eum volo manere donec venio
quid ad te
24hic est discipulus qui testimonium perhibet de his
et scripsit haec et scimus quia verum est testimonium eius
25sunt autem et alia multa quae fecit Iesus
quae si scribantur per singula
nec ipsum arbitror mundum capere eos qui scribendi sunt
libros amen
EXPLICIT EVANGELIUM SECUNDUM IOHANNEM