1Post haec abiit Iesus trans mare Galilaeae quod est Tiberiadis
2et sequebatur eum multitudo magna
quia videbant signa quae faciebat
super his qui infirmabantur
3Subiit ergo in montem Iesus
et ibi sedebat cum discipulis suis
4Erat autem proximum pascha dies festus Iudaeorum
5Cum sublevasset ergo oculos Iesus
et vidisset quia multitudo maxima venit ad eum
dicit ad Philippum
unde ememus panes ut manducent hii
6hoc autem dicebat temptans eum
ipse enim sciebat quid esset facturus
7respondit ei Philippus
ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis
ut unusquisque modicum quid accipiat
8dicit ei unus ex discipulis eius Andreas frater Simonis Petri
9est puer unus hic qui habet quinque panes hordiacios et duos pisces
sed haec quid sunt inter tantos
10dixit ergo Iesus facite homines discumbere
erat autem faenum multum in loco
discubuerunt ergo viri numero quasi quinque milia
11accepit ergo panes Iesus
et cum gratias egisset distribuit discumbentibus
similiter et ex piscibus quantum volebant
12ut autem impleti sunt dixit discipulis suis
colligite quae superaverunt fragmenta ne pereant
13collegerunt ergo et impleverunt duodecim cofinos fragmentorum
ex quinque panibus hordiaciis
quae superfuerunt his qui manducaverunt
14Illi ergo homines cum vidissent quod fecerat signum dicebant
quia hic est vere propheta qui venturus est in mundum
15Iesus ergo cum cognovisset quia venturi essent
ut raperent eum et facerent eum regem
Fugit iterum in montem ipse solus
16ut autem sero factum est descenderunt discipuli eius ad mare
17et cum ascendissent navem venerunt trans mare in Capharnaum
et tenebrae iam factae erant et non venerat ad eos Iesus
18mare autem vento magno flante exsurgebat
19cum remigassent ergo quasi stadia viginti quinque aut triginta
vident Iesum ambulantem super mare
et proximum navi fieri et timuerunt
20ille autem dicit eis ego sum nolite timere
21voluerunt ergo accipere eum in navi
et statim fuit navis ad terram quam ibant
22Altera die turba quae stabat trans mare
vidit quia navicula alia non erat ibi nisi una
et quia non introisset cum discipulis suis Iesus in navem
sed soli discipuli eius abissent
23aliae vero supervenerunt naves a Tiberiade
iuxta locum ubi manducaverant panem
gratias agente Domino
24cum ergo vidisset turba
quia Iesus non esset ibi neque discipuli eius
ascenderunt naviculas
et venerunt Capharnaum quaerentes Iesum
25et cum invenissent eum trans mare dixerunt ei
rabbi quando huc venisti
26respondit eis Iesus et dixit amen amen dico vobis
quaeritis me non quia vidistis signa
sed quia manducastis ex panibus et saturati estis
27operamini non cibum qui perit
sed qui permanet in vitam aeternam
quem Filius hominis vobis dabit
hunc enim Pater signavit Deus
28dixerunt ergo ad eum quid faciemus ut operemur opera Dei
29respondit Iesus et dixit eis
hoc est opus Dei ut credatis in eum quem misit ille
30Dixerunt ergo ei
quod ergo tu facis signum ut videamus et credamus tibi
quid operaris
31Patres nostri manna manducaverunt in deserto
sicut scriptum est panem de caelo dedit eis manducare
32dixit ergo eis Iesus amen amen dico vobis
non Moses dedit vobis panem de caelo
sed Pater meus dat vobis panem de caelo verum
33panis enim Dei est qui descendit de caelo et dat vitam
mundo
34dixerunt ergo ad eum Domine semper da nobis panem hunc
35Dixit autem eis Iesus ego sum panis vitae
qui veniet ad me non esuriet
et qui credit in me non sitiet umquam
36sed dixi vobis quia et vidistis me et non creditis
37omne quod dat mihi Pater ad me veniet
Et eum qui venit ad me non eiciam foras
38Quia descendi de caelo non ut faciam voluntatem meam
sed voluntatem eius qui misit me
39Haec est autem voluntas eius qui misit me Patris
ut omne quod dedit mihi non perdam ex eo
sed resuscitem illum novissimo die
40haec est enim voluntas Patris mei qui misit me
ut omnis qui videt Filium et credit in eum habeat vitam aeternam
et resuscitabo ego eum in
novissimo die
41Murmurabant ergo Iudaei de illo
quia dixisset ego sum panis qui de caelo descendi
42et dicebant nonne hic est Iesus filius Ioseph
cuius nos novimus patrem et matrem
quomodo ergo dicit hic quia de caelo descendi
43Respondit ergo Iesus et dixit eis
nolite murmurare in invicem
44nemo potest venire ad me nisi Pater qui misit me traxerit eum
et ego resuscitabo eum novissimo die
45est scriptum in prophetis et erunt omnes docibiles Dei
omnis qui audivit a Patre et didicit venit ad me
46Non quia Patrem vidit quisquam
nisi is qui est a Deo hic vidit Patrem
47Amen amen dico vobis
qui credit in me habet vitam aeternam
48Ego sum panis vitae
49Patres vestri manducaverunt in deserto manna et mortui
sunt
50hic est panis de caelo descendens
ut si quis ex ipso manducaverit non moriatur
51Ego sum panis vivus qui de caelo descendi
52si quis manducaverit ex hoc pane vivet in aeternum
et panis quem ego dabo caro mea est pro mundi vita
53Litigabant ergo Iudaei ad invicem dicentes
quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad
manducandum
54dixit ergo eis Iesus amen amen dico vobis
nisi manducaveritis carnem Filii hominis et biberitis eius sanguinem
non habetis vitam in vobis
55qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem
habet vitam aeternam
et ego resuscitabo eum in novissimo die
56Caro enim mea vere est cibus et sanguis meus vere est potus
57Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem
in me manet et ego in illo
58sicut misit me vivens Pater et ego vivo propter Patrem
et qui manducat me et ipse vivet propter me
59hic est panis qui de caelo descendit
non sicut manducaverunt patres vestri manna et mortui sunt
qui manducat hunc panem vivet in aeternum
60haec dixit in synagoga docens in Capharnaum
61multi ergo audientes ex discipulis eius dixerunt
durus est hic sermo quis potest eum audire
62sciens autem Iesus apud semet ipsum
quia murmurarent de hoc discipuli eius
dixit eis hoc vos scandalizat
63Si ergo videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius
64Spiritus est qui vivificat caro non prodest quicquam
Verba quae ego locutus sum vobis spiritus et vita sunt
65sed sunt quidam ex vobis qui non credunt
Sciebat enim ab initio Iesus qui essent credentes
et quis traditurus esset eum
66Et dicebat propterea dixi vobis
quia nemo potest venire ad me nisi fuerit ei datum a Patre meo
67ex hoc multi discipulorum eius abierunt retro
et iam non cum illo ambulabant
68dixit ergo Iesus ad duodecim
numquid et vos vultis abire
69Respondit ergo ei Simon Petrus
Domine ad quem ibimus verba vitae aeternae habes
70et nos credidimus et cognovimus
quia tu es Christus Filius Dei
71Respondit eis Iesus nonne ego vos duodecim elegi
et ex vobis unus diabolus est
72dicebat autem Iudam Simonis Scariotis
hic enim erat traditurus eum
cum esset unus ex duodecim