1Anno autem quintodecimo imperii Tiberii Caesaris
procurante Pontio Pilato Iudaeam
tetrarcha autem Galilaeae Herode
Philippo autem fratre eius tetrarcha Itureae et Trachonitidis regionis
et Lysania Abilinae tetrarcha
2sub principibus sacerdotum Anna et Caiapha
factum est verbum Dei super Iohannem Zacchariae filium
in deserto
3Et venit in omnem regionem Iordanis
praedicans baptismum paenitentiae in remissionem peccatorum
4sicut scriptum est in libro sermonum Esaiae prophetae
vox clamantis in deserto parate viam Domini
rectas facite semitas eius
5omnis vallis implebitur
et omnis mons et collis humiliabitur
et erunt prava in directa et aspera in vias planas
6et videbit omnis caro salutare Dei
7Dicebat ergo ad turbas quae exiebant ut baptizarentur ab ipso
genimina viperarum quis ostendit vobis fugere a ventura ira
8facite ergo fructus dignos paenitentiae
et ne coeperitis dicere patrem habemus Abraham
dico enim vobis quia potest Deus
de lapidibus istis suscitare filios Abrahae
9iam enim securis ad radicem arborum posita est
omnis ergo arbor non faciens fructum
exciditur et in ignem mittitur
10Et interrogabant eum turbae dicentes quid ergo faciemus
11respondens autem dicebat illis
qui habet duas tunicas det non habenti
et qui habet escas similiter faciat
12venerunt autem et publicani ut baptizarentur
et dixerunt ad illum magister quid faciemus
13at ille dixit ad eos
nihil amplius quam quod constitutum est vobis faciatis
14interrogabant autem eum et milites dicentes
quid faciemus et nos
et ait illis neminem concutiatis neque calumniam faciatis
et contenti estote stipendiis vestris
15existimante autem populo
et cogitantibus omnibus in cordibus suis de Iohanne
ne forte ipse esset Christus
16respondit Iohannes dicens omnibus
Ego quidem aqua baptizo vos
venit autem fortior me
cuius non sum dignus solvere corrigiam calciamentorum eius
ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni
17Cuius ventilabrum in manu eius et purgabit aream suam
et congregabit triticum in horreum suum
paleas autem conburet igni inextinguibili
18multa quidem et alia exhortans evangelizabat populum
19Herodes autem tetrarcha
cum corriperetur ab illo de Herodiade uxore fratris sui
et de omnibus malis quae fecit Herodes
20adiecit et hoc supra omnia
et inclusit Iohannem in carcere
21Factum est autem cum baptizaretur omnis populus
et Iesu baptizato et orante apertum est caelum
22et descendit Spiritus Sanctus corporali specie sicut columba in ipsum
et vox de caelo facta est
tu es Filius meus dilectus in te conplacuit mihi
23Et ipse Iesus erat incipiens quasi annorum triginta
ut putabatur filius Ioseph qui fuit Heli
24qui fuit Matthat qui fuit Levi qui fuit Melchi
qui fuit Iannae qui fuit Ioseph
25qui fuit Matthathiae qui fuit Amos
qui fuit Naum qui fuit Esli qui fuit Naggae
26qui fuit Maath qui fuit Matthathiae qui fuit Semei
qui fuit Iosech qui fuit Ioda
27qui fuit Iohanna qui fuit Resa qui fuit Zorobabel
qui fuit Salathihel qui fuit Neri
28qui fuit Melchi qui fuit Addi qui fuit Cosam
qui fuit Helmadam qui fuit Her
29qui fuit Iesu qui fuit Eliezer qui fuit Iorim
qui fuit Matthat qui fuit Levi
30qui fuit Symeon qui fuit Iuda qui fuit Ioseph
qui fuit Iona qui fuit Eliachim
31qui fuit Melea qui fuit Menna qui fuit Matthata
qui fuit Nathan qui fuit David
32qui fuit Iesse qui fuit Obed qui fuit Booz
qui fuit Salmon qui fuit Naasson
33qui fuit Aminadab qui fuit Aram qui fuit Esrom
qui fuit Phares qui fuit Iudae
34qui fuit Iacob qui fuit Isaac qui fuit Abraham
qui fuit Tharae qui fuit Nachor
35qui fuit Seruch qui fuit Ragau
qui fuit Phalec qui fuit Eber qui fuit Sale
36qui fuit Cainan qui fuit Arfaxat
qui fuit Sem qui fuit Noe qui fuit Lamech
37qui fuit Mathusalae qui fuit Enoch
qui fuit Iared qui fuit Malelehel qui fuit Cainan
38qui fuit Enos qui fuit Seth qui fuit Adam qui fuit Dei