1Cum autem implesset omnia verba sua in aures plebis
intravit Capharnaum
2centurionis autem cuiusdam servus male habens erat moriturus
qui illi erat pretiosus
3et cum audisset de Iesu misit ad eum seniores Iudaeorum
rogans eum ut veniret et salvaret servum eius
4at illi cum venissent ad Iesum
rogabant eum sollicite dicentes ei
quia dignus est ut hoc illi praestes
5diligit enim gentem nostram
et synagogam ipse aedificavit nobis
6Iesus autem ibat cum illis
et cum iam non longe esset a domo
misit ad eum centurio amicos dicens Domine noli vexari
non enim dignus sum ut sub tectum meum intres
7propter quod et me ipsum non sum dignum arbitratus
ut venirem ad te
sed dic verbo et sanabitur puer meus
8nam et ego homo sum sub potestate constitutus
habens sub me milites
et dico huic vade et vadit et alio veni et venit
et servo meo fac hoc et facit
9quo audito Iesus miratus est
et conversus sequentibus se turbis dixit
amen dico vobis nec in Israhel tantam fidem inveni
10Et reversi qui missi fuerant domum
invenerunt servum qui languerat sanum
11Et factum est deinceps ibat in civitatem quae vocatur Naim
et ibant cum illo discipuli eius et turba copiosa
12cum autem adpropinquaret portae civitatis
et ecce defunctus efferebatur
filius unicus matri suae
et haec vidua erat et turba civitatis multa cum illa
13quam cum vidisset Dominus
misericordia motus super ea dixit illi noli flere
14et accessit et tetigit loculum
hii autem qui portabant steterunt
et ait adulescens tibi dico surge
15et resedit qui erat mortuus et coepit loqui
et dedit illum matri suae
16accepit autem omnes timor et magnificabant Deum dicentes
quia propheta magnus surrexit in nobis
et quia Deus visitavit plebem suam
17Et exiit hic sermo in universam Iudaeam de eo
et omnem circa regionem
18Et nuntiaverunt Iohanni discipuli eius de omnibus his
19et convocavit duos de discipulis suis Iohannes
et misit ad Dominum dicens
tu es qui venturus es an alium expectamus
20cum autem venissent ad eum viri dixerunt
Iohannes Baptista misit nos ad te dicens
tu es qui venturus es an alium expectamus
21in ipsa autem hora curavit multos a languoribus et plagis
et spiritibus malis
et caecis multis donavit visum
22et respondens dixit illis euntes nuntiate Iohanni
quae vidistis et audistis
quia caeci vident claudi ambulant leprosi mundantur
surdi audiunt mortui resurgunt pauperes evangelizantur
23et beatus est quicumque non fuerit scandalizatus in me
24et cum discessissent nuntii Iohannis
coepit dicere de Iohanne ad turbas
quid existis in desertum videre
harundinem vento moveri
25sed quid existis videre
hominem mollibus vestimentis indutum
ecce qui in veste pretiosa sunt et deliciis
in domibus regum sunt
26sed quid existis videre prophetam
utique dico vobis et plus quam prophetam
27Hic est de quo scriptum est
ecce mitto angelum meum ante faciem tuam
qui praeparabit viam tuam ante te
28Dico enim vobis
maior inter natos mulierum propheta Iohanne Baptista nemo est
qui autem minor est in regno Dei maior est illo
29Et omnis populus audiens et publicani iustificaverunt Deum
baptizati baptismo Iohannis
30Pharisaei autem et legis periti consilium Dei spreverunt in semet ipsos
non baptizati ab eo
31Cui ergo similes dicam homines generationis huius
et cui similes sunt
32similes sunt pueris sedentibus in foro
et loquentibus ad invicem et dicentibus
cantavimus vobis tibiis et non saltastis
lamentavimus et non plorastis
33venit enim Iohannes Baptista
neque manducans panem neque bibens vinum
et dicitis daemonium habet
34venit Filius hominis manducans et bibens
et dicitis ecce homo devorator et bibens vinum
amicus publicanorum et peccatorum
35et iustificata est sapientia ab omnibus filiis suis
36Rogabat autem illum quidam de Pharisaeis ut manducaret cum illo
et ingressus domum Pharisaei discubuit
37et ecce mulier quae erat in civitate peccatrix
ut cognovit quod accubuit in domo Pharisaei
adtulit alabastrum unguenti
38et stans retro secus pedes eius
lacrimis coepit rigare pedes eius et capillis capitis sui tergebat
et osculabatur pedes eius et unguento unguebat
39videns autem Pharisaeus qui vocaverat eum ait intra se dicens
hic si esset propheta sciret utique
quae et qualis mulier quae tangit eum
quia peccatrix est
40et respondens Iesus dixit ad illum Simon habeo tibi aliquid dicere
at ille ait magister dic
41duo debitores erant cuidam feneratori
unus debebat denarios quingentos alius quinquaginta
42non habentibus illis unde redderent donavit utrisque
quis ergo eum plus diliget
43respondens Simon dixit aestimo quia is cui plus donavit
at ille dixit ei recte iudicasti
44et conversus ad mulierem dixit Simoni vides hanc mulierem
intravi in domum tuam aquam pedibus meis non dedisti
haec autem lacrimis rigavit pedes meos et capillis suis tersit
45osculum mihi non dedisti
haec autem ex quo intravit non cessavit osculari pedes meos
46oleo caput meum non unxisti
haec autem unguento unxit pedes meos
47propter quod dico tibi
remittentur ei peccata multa quoniam dilexit multum
cui autem minus dimittitur minus diligit
48dixit autem ad illam remittuntur tibi peccata
49et coeperunt qui simul accumbebant dicere intra se
quis est hic qui etiam peccata dimittit
50dixit autem ad mulierem fides tua te salvam fecit vade in pace