1Convocatis autem duodecim apostolis
dedit illis virtutem et potestatem super omnia daemonia
et ut languores curarent
2et misit illos praedicare regnum Dei et sanare infirmos
3Et ait ad illos nihil tuleritis in via
neque virgam neque peram neque panem neque pecuniam
neque duas tunicas habeatis
4et in quamcumque domum intraveritis ibi manete et inde ne exeatis
5Et quicumque non receperint vos
exeuntes de civitate illa
etiam pulverem pedum vestrorum excutite
in testimonium supra illos
6Egressi autem circumibant per castella
evangelizantes et curantes ubique
7Audivit autem Herodes tetrarcha omnia quae fiebant ab eo
et haesitabat eo quod diceretur
8a quibusdam
quia Iohannes surrexit a mortuis
a quibusdam vero quia Helias apparuit
ab aliis autem quia propheta unus de antiquis surrexit
9et ait Herodes Iohannem ego decollavi
quis autem est iste de quo audio ego talia
et quaerebat videre eum
10Et reversi apostoli narraverunt illi quaecumque fecerunt
Et adsumptis illis secessit seorsum in locum desertum
qui est Bethsaida
11quod cum cognovissent turbae secutae sunt illum
et excepit illos et loquebatur illis de regno Dei
et eos qui cura indigebant sanabat
12Dies autem coeperat declinare
et accedentes duodecim dixerunt illi dimitte turbas
ut euntes in castella villasque quae circa sunt devertant
et inveniant escas
quia hic in loco deserto sumus
13ait autem ad illos vos date illis manducare
at illi dixerunt
non sunt nobis plus quam quinque panes et duo pisces
nisi forte nos eamus et emamus in omnem hanc turbam escas
14erant autem fere viri quinque milia
ait autem ad discipulos suos
facite illos discumbere per convivia quinquagenos
15et ita fecerunt et discumbere fecerunt omnes
16acceptis autem quinque panibus et duobus piscibus
respexit in caelum et benedixit illis
et fregit et distribuit discipulis suis ut ponerent ante turbas
17et manducaverunt omnes et saturati sunt
et sublatum est quod superfuit illis fragmentorum cofini duodecim
18Et factum est cum solus esset orans erant cum illo et discipuli
et interrogavit illos dicens quem me dicunt esse turbae
19at illi responderunt et dixerunt
Iohannem Baptistam alii autem Heliam
alii quia propheta unus de prioribus surrexit
20dixit autem illis vos autem quem me esse dicitis
respondens Simon Petrus dixit Christum Dei
21At ille increpans illos praecepit ne cui dicerent hoc
22dicens quia oportet Filium hominis multa pati
et reprobari a senioribus et principibus sacerdotum et scribis
et occidi et tertia die resurgere
23Dicebat autem ad omnes
si quis vult post me venire abneget se ipsum
et tollat crucem suam cotidie et sequatur me
24qui enim voluerit animam suam salvam facere perdet illam
nam qui perdiderit animam suam propter me salvam faciet illam
25quid enim proficit homo si lucretur universum mundum
se autem ipsum perdat et detrimentum sui faciat
26Nam qui me erubuerit et meos sermones
hunc Filius hominis erubescet
cum venerit in maiestate sua et Patris et sanctorum angelorum
27Dico autem vobis vere sunt aliqui hic stantes
qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei
28factum est autem post haec verba fere dies octo
et adsumpsit Petrum et Iohannem et Iacobum
et ascendit in montem ut oraret
29et factum est dum oraret species vultus eius altera
et vestitus eius albus refulgens
30et ecce duo viri loquebantur cum illo
erant autem Moses et Helias
31visi in maiestate
et dicebant excessum eius quem conpleturus erat in Hierusalem
32Petrus vero et qui cum illo gravati erant
somno
et evigilantes viderunt maiestatem eius
et duos viros qui stabant cum illo
33et factum est cum discederent ab illo
ait Petrus ad Iesum
praeceptor bonum est nos hic esse
et faciamus tria tabernacula
unum tibi et unum Mosi et unum Heliae
nesciens quid diceret
34haec autem illo loquente facta est nubes et obumbravit eos
et timuerunt intrantibus illis in nubem
35et vox facta est de nube dicens
hic est Filius meus electus ipsum audite
36et dum fieret vox inventus est Iesus solus
et ipsi tacuerunt
et nemini dixerunt in illis diebus quicquam ex his quae viderant
37Factum est autem in sequenti die descendentibus illis de monte
occurrit illi turba multa
38et ecce vir de turba exclamavit dicens
magister obsecro te respice in filium meum quia unicus est mihi
39et ecce spiritus adprehendit illum et subito clamat
et elidit et dissipat eum cum spuma
et vix discedit dilanians eum
40et rogavi discipulos tuos ut eicerent illum et non potuerunt
41respondens autem Iesus dixit
o generatio infidelis et perversa
usquequo ero apud vos et patiar vos
adduc huc filium tuum
42et cum accederet elisit illum daemonium et dissipavit
43et increpavit Iesus spiritum inmundum
et sanavit puerum et reddidit illum patri eius
44Stupebant autem omnes in magnitudine Dei
Omnibusque mirantibus in omnibus quae faciebat
dixit ad discipulos suos
ponite vos in cordibus vestris sermones istos
Filius enim hominis futurum est ut tradatur in manus hominum
45at illi ignorabant verbum istud
et erat velatum ante eos ut non sentirent illud
et timebant interrogare eum de hoc verbo
46Intravit autem cogitatio in eos quis eorum maior esset
47at Iesus videns cogitationes cordis illorum
adprehendens puerum statuit eum secus se
48et ait illis
quicumque susceperit puerum istum in nomine meo me recipit
et quicumque me recipit
recipit eum qui me misit
nam qui minor est inter omnes vos hic maior est
49Respondens autem Iohannes dixit
praeceptor vidimus quendam in nomine tuo eicientem daemonia
et prohibuimus eum quia non sequitur nobiscum
50et ait ad illum Iesus nolite prohibere
qui enim non est adversum vos pro vobis est
51Factum est autem
dum conplerentur dies adsumptionis eius
et ipse faciem suam firmavit ut iret Hierusalem
52et misit nuntios ante conspectum suum
et euntes intraverunt in civitatem Samaritanorum ut pararent illi
53et non receperunt eum
quia facies eius erat euntis Hierusalem
54cum vidissent autem discipuli eius
Iacobus et Iohannes dixerunt Domine vis dicimus
ut ignis descendat de caelo et consumat illos
55et conversus increpavit illos
56et abierunt in aliud castellum
57Factum est autem ambulantibus illis in via
dixit quidam ad illum sequar te quocumque ieris
58et ait illi Iesus
vulpes foveas habent et volucres caeli nidos
Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet
59ait autem ad alterum sequere me
ille autem dixit
Domine permitte mihi primum ire sepelire patrem meum
60dixitque ei Iesus
sine ut mortui sepeliant mortuos suos
tu autem vade adnuntia regnum Dei
61Et ait alter sequar te Domine
sed primum permitte mihi renuntiare his qui domi sunt
62ait ad illum Iesus
nemo mittens manum suam in aratrum et aspiciens retro
aptus est regno Dei