1Et convocatis duodecim discipulis suis
dedit illis potestatem spirituum inmundorum ut eicerent eos
et curarent omnem languorem et omnem infirmitatem
2Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec
primus Simon qui dicitur Petrus et Andreas frater eius
3Iacobus Zebedaei et Iohannes frater eius
Philippus et Bartholomeus
Thomas et Mattheus publicanus
et Iacobus Alphei et Thaddeus
4Simon Cananeus et Iudas Scariotes qui et tradidit eum
5Hos duodecim misit Iesus praecipiens eis et dicens
in viam gentium ne abieritis
et in civitates Samaritanorum ne intraveritis
6sed potius ite ad oves quae perierunt domus Israhel
7Euntes autem praedicate dicentes
quia adpropinquavit regnum caelorum
8infirmos curate mortuos suscitate leprosos mundate daemones eicite
gratis accepistis gratis date
9nolite possidere aurum neque argentum
neque pecuniam in zonis vestris
10non peram in via neque duas tunicas
neque calciamenta neque virgam
dignus enim est operarius cibo suo
11In quamcumque civitatem aut castellum intraveritis
interrogate quis in ea dignus sit
et ibi manete donec exeatis
12Intrantes autem in domum salutate eam
13et siquidem fuerit domus digna
veniat pax vestra super eam
si autem non fuerit digna
pax vestra ad vos revertatur
14Et quicumque non receperit vos neque audierit sermones vestros
exeuntes foras de domo vel de civitate
excutite pulverem de pedibus vestris
15amen dico vobis
tolerabilius erit terrae Sodomorum et Gomorraeorum in die iudicii quam
illi civitati
16Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum
estote ergo prudentes sicut serpentes et simplices sicut columbae
17Cavete autem ab hominibus
tradent enim vos in conciliis et in synagogis suis flagellabunt vos
18et ad praesides et ad reges ducemini propter me
in testimonium illis et gentibus
19Cum autem tradent vos
nolite cogitare quomodo aut quid loquamini
dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini
20non enim vos estis qui loquimini
sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis
21tradet autem frater fratrem in mortem et pater filium
et insurgent filii in parentes et morte eos adficient
22et eritis odio omnibus propter nomen meum
qui autem perseveraverit in finem hic salvus erit
23Cum autem persequentur vos in civitate ista fugite in aliam
amen enim dico vobis
non consummabitis civitates Israhel donec veniat Filius hominis
24Non est discipulus super magistrum
nec servus super dominum suum
25sufficit discipulo ut sit sicut magister eius
et servus sicut dominus eius
Si patrem familias Beelzebub vocaverunt
quanto magis domesticos eius
26ne ergo timueritis eos
Nihil enim opertum quod non revelabitur
et occultum quod non scietur
27Quod dico vobis in tenebris dicite in lumine
et quod in aure auditis praedicate super tecta
28et nolite timere eos qui occidunt corpus
animam autem non possunt occidere
sed potius eum timete
qui potest et animam et corpus perdere in gehennam
29nonne duo passeres asse veneunt
et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro
30vestri autem et capilli capitis omnes numerati sunt
31nolite ergo timere multis passeribus meliores estis vos
32omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus
confitebor et ego eum coram Patre meo qui est in caelis
33Qui autem negaverit me coram hominibus
negabo et ego eum coram Patre meo qui est in caelis
34Nolite arbitrari quia venerim mittere pacem in terram
non veni pacem mittere sed gladium
35veni enim separare hominem adversus patrem suum
et filiam adversus matrem suam et nurum adversus socrum suam
36et inimici hominis domestici eius
37Qui amat patrem aut matrem plus quam me
non est me dignus
et qui amat filium aut filiam super me non est me dignus
38et qui non accipit crucem suam et sequitur me non est me dignus
39Qui invenit animam suam perdet illam
et qui perdiderit animam suam propter me inveniet eam
40Qui recipit vos me recipit
et qui me recipit recipit eum qui me misit
41Qui recipit prophetam in nomine prophetae mercedem prophetae accipiet
et qui recipit iustum in nomine iusti mercedem iusti accipiet
42Et quicumque potum dederit uni ex minimis istis calicem aquae frigidae tantum in nomine discipuli
amen dico vobis non perdet mercedem suam