1In illo die exiens Iesus de domo sedebat secus mare
2et congregatae sunt ad eum turbae multae
ita ut in naviculam ascendens sederet
et omnis turba stabat in litore
3et locutus est eis multa in parabolis dicens
ecce exiit qui seminat seminare
4et dum seminat quaedam ceciderunt secus viam
et venerunt volucres et comederunt ea
5alia autem ceciderunt in petrosa
ubi non habebat terram multam
et continuo exorta sunt
quia non habebant altitudinem terrae
6sole autem orto aestuaverunt
et quia non habebant radicem aruerunt
7alia autem ceciderunt in spinas
et creverunt spinae et suffocaverunt ea
8alia vero ceciderunt in terram bonam et dabant fructum
aliud centesimum aliud sexagesimum aliud tricesimum
9qui habet aures audiendi audiat
10et accedentes discipuli dixerunt ei
quare in parabolis loqueris eis
11qui respondens ait illis
quia vobis datum est nosse mysteria regni caelorum
illis autem non est datum
12Qui enim habet dabitur ei et abundabit
qui autem non habet et quod habet auferetur ab eo
13Ideo in parabolis loquor eis quia videntes non vident
et audientes non audiunt neque intellegunt
14et adimpletur eis
prophetia Esaiae dicens
auditu audietis et non intellegetis
et videntes videbitis et non videbitis
15incrassatum est enim cor populi huius
et auribus graviter audierunt et oculos suos cluserunt
nequando oculis videant et auribus audiant
et corde intellegant et convertantur et sanem eos
16Vestri autem beati oculi quia vident
et aures vestrae quia audiunt
17amen quippe dico vobis
quia multi prophetae et iusti cupierunt videre quae videtis
et non viderunt
et audire quae auditis et non audierunt
18Vos ergo audite parabolam seminantis
19omnis qui audit verbum regni et non intellegit
venit malus et rapit quod seminatum est in corde eius
hic est qui secus viam seminatus est
20qui autem supra petrosa seminatus est
hic est qui verbum audit
et continuo cum gaudio accipit illud
21non habet autem in se radicem sed est temporalis
facta autem tribulatione et persecutione propter verbum
continuo scandalizatur
22qui autem est seminatus in spinis
hic est qui verbum audit
et sollicitudo saeculi istius et fallacia divitiarum suffocat verbum
et sine fructu efficitur
23qui vero in terra bona seminatus est
hic est qui audit verbum et intellegit et fructum adfert
et facit aliud quidem centum
aliud autem sexaginta
porro aliud triginta
24Aliam parabolam proposuit illis dicens
simile factum est regnum caelorum homini
qui seminavit bonum semen in agro suo
25cum autem dormirent homines venit inimicus eius
et superseminavit zizania in medio tritici et abiit
26cum autem crevisset herba et fructum fecisset
tunc apparuerunt et zizania
27accedentes autem servi patris familias dixerunt ei
domine nonne bonum semen seminasti in agro tuo
unde ergo habet zizania
28et ait illis inimicus homo hoc fecit
servi autem dixerunt ei vis imus et colligimus ea
29et ait non
ne forte colligentes zizania
eradicetis simul cum eis et triticum
30sinite utraque crescere usque ad messem
et in tempore messis dicam messoribus
colligite primum zizania
et alligate ea fasciculos ad conburendum
triticum autem congregate in horreum meum
31Aliam parabolam proposuit eis dicens
simile est regnum caelorum grano sinapis
quod accipiens homo seminavit in agro suo
32quod minimum quidem est omnibus seminibus
cum autem creverit maius est omnibus holeribus
et fit arbor ita ut volucres caeli veniant et habitent in ramis eius
33Aliam parabolam locutus est eis
simile est regnum caelorum fermento
quod acceptum mulier abscondit in farinae satis tribus
donec fermentatum est totum
34Haec omnia locutus est Iesus in parabolis ad turbas
et sine parabolis non loquebatur eis
35ut impleretur quod dictum erat per
prophetam dicentem
aperiam in parabolis os meum
eructabo abscondita a constitutione mundi
36Tunc dimissis turbis venit in domum
et accesserunt ad eum discipuli eius dicentes
dissere nobis parabolam zizaniorum agri
37qui respondens ait
qui seminat bonum semen est Filius hominis
38ager autem est mundus
bonum vero semen hii sunt filii regni
zizania autem filii sunt nequam
39inimicus autem qui seminavit ea est diabolus
messis vero consummatio saeculi est
messores autem angeli sunt
40sicut ergo colliguntur zizania et igni conburuntur
sic erit in consummatione saeculi
41mittet Filius hominis angelos suos
et colligent de regno eius omnia scandala
et eos qui faciunt iniquitatem
42et mittent eos in caminum ignis
ibi erit fletus et stridor dentium
43tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum
qui habet aures audiat
44simile est regnum caelorum thesauro abscondito in agro
quem qui invenit homo abscondit
et prae gaudio illius vadit et vendit universa quae habet
et emit agrum illum
45iterum simile est regnum caelorum homini negotiatori quaerenti bonas
margaritas
46inventa autem una pretiosa margarita
abiit et vendidit omnia quae habuit et emit eam
47iterum simile est regnum caelorum sagenae missae in mare
et ex omni genere congreganti
48quam cum impleta esset educentes et secus litus sedentes
elegerunt bonos in vasa malos autem foras miserunt
49sic erit in consummatione saeculi
exibunt angeli et separabunt malos de medio iustorum
50et mittent eos in caminum ignis
ibi erit fletus et stridor dentium
51intellexistis haec omnia
dicunt ei etiam
52ait illis
ideo omnis scriba doctus in regno caelorum
similis est homini patri familias
qui profert de thesauro suo nova et vetera
53et factum est cum consummasset Iesus parabolas istas transiit inde
54Et veniens in patriam suam docebat eos in synagogis eorum
ita ut mirarentur et dicerent
unde huic sapientia haec et virtutes
55nonne hic est fabri filius
nonne mater eius dicitur Maria
et fratres eius Iacobus et Ioseph et Simon et Iudas
56et sorores eius nonne omnes apud nos sunt
unde ergo huic omnia ista
57et scandalizabantur in eo
Iesus autem dixit eis
non est propheta sine honore nisi in patria sua et in domo sua
58et non fecit ibi virtutes multas propter incredulitatem illorum