1Tunc accesserunt ad eum ab Hierosolymis scribae et Pharisaei dicentes
2quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum
non enim lavant manus suas cum panem manducant
3ipse autem respondens ait illis
quare et vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram
4nam Deus dixit honora patrem et matrem
et qui maledixerit patri vel matri morte moriatur
5vos autem dicitis
quicumque dixerit patri vel matri
munus quodcumque est ex me tibi proderit
6et non honorificabit patrem suum aut matrem
et irritum fecistis mandatum Dei propter traditionem vestram
7hypocritae bene prophetavit de vobis Esaias dicens
8populus hic labiis me honorat cor autem eorum longe est a me
9sine causa autem colunt me
docentes doctrinas mandata hominum
10et convocatis ad se turbis dixit eis audite et intellegite
11non quod intrat in os coinquinat hominem
sed quod procedit ex ore hoc coinquinat hominem
12Tunc accedentes discipuli eius dixerunt ei
scis quia Pharisaei audito verbo scandalizati
sunt
13at ille respondens ait
omnis plantatio quam non plantavit Pater meus caelestis eradicabitur
14Sinite illos caeci sunt duces caecorum
caecus autem si caeco ducatum praestet ambo in foveam cadunt
15Respondens autem Petrus dixit ei
edissere nobis parabolam istam
16at ille dixit adhuc et vos sine intellectu estis
17non intellegitis quia omne quod in os intrat in ventrem vadit
et in secessum emittitur
18quae autem procedunt de ore de corde exeunt
et ea coinquinant hominem
19de corde enim exeunt cogitationes malae homicidia adulteria
fornicationes furta falsa testimonia blasphemiae
20haec sunt quae coinquinant hominem
non lotis autem manibus manducare
non coinquinat hominem
21et egressus inde Iesus secessit in partes Tyri et Sidonis
22et ecce mulier chananea a finibus illis egressa
clamavit dicens ei miserere mei Domine Fili David
filia mea male a daemonio vexatur
23qui non respondit ei verbum
et accedentes discipuli eius rogabant eum dicentes
dimitte eam quia clamat post nos
24Ipse autem respondens ait
non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israhel
25At illa venit et adoravit eum dicens Domine adiuva me
26qui respondens ait
non est bonum sumere panem filiorum et mittere canibus
27at illa dixit etiam Domine
nam et catelli edunt de micis
quae cadunt de mensa dominorum suorum
28tunc respondens Iesus ait illi
o mulier magna est fides tua fiat tibi sicut vis
et sanata est filia illius ex illa hora
29Et cum transisset inde Iesus venit secus mare Galilaeae
et ascendens in montem sedebat ibi
30et accesserunt ad eum turbae multae
habentes secum mutos clodos caecos debiles et alios
multos
et proiecerunt eos ad pedes eius et curavit eos
31ita ut turbae mirarentur videntes mutos loquentes
clodos ambulantes caecos videntes
et magnificabant Deum Israhel
32Iesus autem convocatis discipulis suis dixit misereor turbae
quia triduo iam perseverant mecum
et non habent quod manducent
et dimittere eos ieiunos nolo ne deficiant in via
33et dicunt ei discipuli unde ergo nobis in deserto panes tantos
ut saturemus turbam tantam
34et ait illis Iesus quot panes habetis
at illi dixerunt septem et paucos pisciculos
35et praecepit turbae ut discumberet super terram
36et accipiens septem panes et pisces
et gratias agens fregit et dedit discipulis suis
et discipuli dederunt populo
37et comederunt omnes et saturati sunt
et quod superfuit de fragmentis tulerunt septem sportas plenas
38erant autem qui manducaverant quattuor milia
hominum
extra parvulos et mulieres
39et dimissa turba ascendit in naviculam
et venit in fines Magedan