1Mane autem facto
consilium inierunt omnes principes sacerdotum et seniores populi
adversus Iesum
ut eum morti traderent
2Et vinctum adduxerunt eum et tradiderunt Pontio Pilato praesidi
3Tunc videns Iudas qui eum tradidit quod damnatus esset
paenitentia ductus rettulit triginta argenteos principibus sacerdotum
et senioribus
4dicens
peccavi tradens sanguinem iustum
at illi dixerunt quid ad nos tu videris
5et proiectis argenteis in templo
recessit et abiens laqueo se suspendit
6principes autem sacerdotum acceptis argenteis dixerunt
non licet mittere eos in corbanan quia pretium sanguinis
est
7consilio autem inito
emerunt ex illis agrum figuli in sepulturam peregrinorum
8propter hoc vocatus est ager ille Acheldemach ager
sanguinis
usque in hodiernum diem
9tunc impletum est quod dictum est per Hieremiam prophetam
dicentem
et acceperunt triginta argenteos pretium adpretiati
quem adpretiaverunt a filiis Israhel
10et dederunt eos in agrum figuli sicut constituit mihi Dominus
11Iesus autem stetit ante praesidem
et interrogavit eum praeses dicens tu es rex Iudaeorum
dicit ei Iesus tu dicis
12Et cum accusaretur a principibus sacerdotum et senioribus nihil
respondit
13tunc dicit illi Pilatus
non audis quanta adversum te dicant testimonia
14et non respondit ei ad ullum verbum
ita ut miraretur praeses vehementer
15Per diem autem sollemnem consueverat praeses dimittere populo unum vinctum quem voluissent
16Habebat autem tunc vinctum insignem
qui dicebatur Barabbas
17congregatis ergo illis dixit Pilatus
quem vultis dimittam vobis
Barabban an Iesum qui dicitur Christus
18sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum
19Sedente autem illo pro tribunali
misit ad illum uxor eius dicens nihil tibi et iusto illi
multa enim passa sum hodie per visum propter eum
20Princeps autem sacerdotum et seniores persuaserunt
populis
ut peterent Barabban Iesum vero perderent
21respondens autem praeses ait illis
quem vultis vobis de duobus dimitti
at illi dixerunt Barabban
22Dicit illis Pilatus
quid igitur faciam de Iesu qui dicitur Christus
23dicunt omnes crucifigatur
ait illis praeses quid enim mali fecit
at illi magis clamabant dicentes crucifigatur
24Videns autem Pilatus quia nihil proficeret sed magis tumultus fieret
accepta aqua lavit manus coram populo dicens
innocens ego sum a sanguine iusti huius vos videritis
25et respondens universus populus dixit
sanguis eius super nos et super filios nostros
26Tunc dimisit illis Barabban
Iesum autem flagellatum tradidit eis ut crucifigeretur
27Tunc milites praesidis suscipientes Iesum in praetorio
congregaverunt ad eum universam cohortem
28et exuentes eum clamydem coccineam circumdederunt ei
29et plectentes coronam de spinis posuerunt super caput eius
et harundinem in dextera eius
et genu flexo ante eum inludebant dicentes
have rex Iudaeorum
30Et expuentes in eum acceperunt harundinem et percutiebant caput eius
31et postquam inluserunt ei exuerunt eum clamydem
et induerunt eum vestimentis eius
Et duxerunt eum ut crucifigerent
32exeuntes autem invenerunt hominem cyreneum
nomine Simonem
hunc angariaverunt ut tolleret crucem eius
33Et venerunt in locum qui dicitur Golgotha
quod est Calvariae locus
34Et dederunt ei vinum bibere cum felle mixtum
et cum gustasset noluit bibere
35Postquam autem crucifixerunt eum
diviserunt vestimenta eius sortem mittentes
36et sedentes servabant eum
37Et inposuerunt super caput eius causam ipsius scriptam
hic est Iesus rex Iudaeorum
38Tunc crucifixi sunt cum eo duo latrones
unus a dextris et unus a sinistris
39Praetereuntes autem blasphemabant eum
moventes capita sua
40et dicentes
qui destruit templum
et in triduo illud reaedificat
salva temet ipsum si Filius Dei es descende de cruce
41Similiter et principes sacerdotum inludentes cum scribis et senioribus
dicentes
42alios salvos fecit se ipsum non potest salvum facere
si rex Israhel est descendat nunc de cruce
et credemus ei
43confidet in Deo
liberet nunc eum si vult
dixit enim quia Dei Filius sum
44Id ipsum autem et latrones qui fixi erant cum eo
inproperabant ei
45A sexta autem hora tenebrae factae sunt super universam terram
usque ad horam nonam
46Et circa horam nonam clamavit Iesus voce magna dicens
Heli Heli lema sabacthani
hoc est Deus meus Deus meus ut quid dereliquisti me
47quidam autem illic stantes et audientes dicebant
Heliam vocat iste
48Et continuo currens unus ex eis
acceptam spongiam implevit aceto et inposuit harundini
et dabat ei bibere
49ceteri vero dicebant sine videamus an veniat Helias liberans eum
50Iesus autem iterum clamans voce magna emisit spiritum
51Et ecce velum templi scissum est in duas partes
a summo usque deorsum
Et terra mota est et petrae scissae sunt
52et monumenta aperta sunt
et multa corpora sanctorum qui dormierant surrexerunt
53et exeuntes de monumentis post resurrectionem eius
venerunt in sanctam civitatem et apparuerunt multis
54Centurio autem et qui cum eo erant custodientes Iesum
viso terraemotu et his quae fiebant timuerunt valde dicentes
vere Dei Filius erat iste
55Erant autem ibi mulieres multae a longe
quae secutae erant Iesum a Galilaea ministrantes ei
56inter quas erat Maria Magdalene
et Maria Iacobi et Ioseph mater et mater filiorum Zebedaei
57Cum sero autem factum esset
venit quidam homo dives ab Arimathia nomine Ioseph
qui et ipse discipulus erat Iesu
58hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Iesu
tunc Pilatus iussit reddi corpus
59Et accepto corpore
Ioseph involvit illud sindone munda
60et posuit illud in monumento suo novo quod exciderat in petra
et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti et abiit
61Erat autem ibi Maria Magdalene et altera Maria
sedentes contra sepulchrum
62Altera autem die quae est post parasceven
convenerunt principes sacerdotum et Pharisaei ad Pilatum
63dicentes
domine recordati sumus quia seductor ille dixit adhuc vivens
post tres dies resurgam
64iube ergo custodiri sepulchrum usque in diem tertium
ne forte veniant discipuli eius et furentur eum
et dicant plebi surrexit a mortuis
et erit novissimus error peior priore
65ait illis Pilatus habetis custodiam ite custodite sicut scitis
66illi autem abeuntes munierunt sepulchrum
signantes lapidem cum custodibus