1Nolite iudicare ut non iudicemini
2in quo enim iudicio iudicaveritis iudicabimini
et in qua mensura mensi fueritis metietur vobis
3Quid autem vides festucam in oculo fratris tui
et trabem in oculo tuo non vides
4aut quomodo dicis fratri tuo sine eiciam festucam de oculo tuo
et ecce trabis est in oculo tuo
5hypocrita eice primum trabem de oculo tuo
et tunc videbis eicere festucam de oculo fratris tui
6Nolite dare sanctum canibus
neque mittatis margaritas vestras ante porcos
ne forte conculcent eas pedibus suis et conversi disrumpant vos
7Petite et dabitur vobis
quaerite et invenietis pulsate et aperietur vobis
8omnis enim qui petit accipit
et qui quaerit invenit et pulsanti aperietur
9aut quis est ex vobis homo quem si petierit filius suus panem
numquid lapidem porriget ei
10aut si piscem petet
numquid serpentem porriget ei
11si ergo vos cum sitis mali nostis bona dare filiis
vestris
quanto magis Pater vester qui in caelis est dabit bona petentibus se
12Omnia ergo quaecumque vultis ut faciant vobis homines
et vos facite eis
haec est enim lex et prophetae
13Intrate per angustam portam
quia lata porta et spatiosa via quae ducit ad perditionem
et multi sunt qui intrant per eam
14quam angusta porta et arta via quae ducit ad vitam
et pauci sunt qui inveniunt eam
15Atendite a falsis prophetis
qui veniunt ad vos in vestimentis ovium
intrinsecus autem sunt lupi rapaces
16a fructibus eorum cognoscetis eos
Numquid colligunt de spinis uvas aut de tribulis ficus
17Sic omnis arbor bona fructus bonos facit
mala autem arbor fructus malos facit
18non potest arbor bona fructus malos facere
neque arbor mala fructus bonos facere
19omnis arbor quae non facit fructum bonum exciditur
et in ignem mittitur
20igitur ex fructibus eorum cognoscetis eos
21Non omnis qui dicit mihi Domine Domine
intrabit in regnum caelorum
sed qui facit voluntatem Patris mei qui in caelis est
ipse intrabit in regnum caelorum
22Multi dicent mihi in illa die Domine Domine
nonne in nomine tuo prophetavimus
et in tuo nomine daemonia eiecimus
et in tuo nomine virtutes multas fecimus
23et tunc confitebor illis quia numquam novi vos
discedite a me qui operamini iniquitatem
24Omnis ergo qui audit verba mea haec et facit ea
adsimilabitur viro sapienti
qui aedificavit domum suam supra petram
25et descendit pluvia et venerunt flumina
et flaverunt venti et inruerunt in domum illam et non cecidit
fundata enim erat super petram
26et omnis qui audit verba mea haec et non facit ea
similis erit viro stulto
qui aedificavit domum suam supra harenam
27et descendit pluvia et venerunt flumina
et flaverunt venti et inruerunt in domum illam
et cecidit et fuit ruina eius magna
28Et factum est cum consummasset Iesus verba haec
admirabantur turbae super doctrinam eius
29erat enim docens eos sicut potestatem habens
non sicut scribae eorum et Pharisaei