1Et iterum intravit Capharnaum post dies
2et auditum est quod in domo esset
et convenerunt multi ita ut non caperet neque ad ianuam
et loquebatur eis verbum
3et venerunt ferentes ad eum paralyticum
qui a quattuor portabatur
4et cum non possent offerre eum illi prae turba
nudaverunt tectum ubi erat
et patefacientes submiserunt grabattum in quo paralyticus iacebat
5cum vidisset autem Iesus fidem illorum ait paralytico
fili dimittuntur tibi peccata
6erant autem illic quidam de scribis sedentes
et cogitantes in cordibus suis
7quid hic sic loquitur blasphemat
quis potest dimittere peccata nisi solus Deus
8quo statim cognito Iesus spiritu suo
quia sic cogitarent intra se
dicit illis quid ista cogitatis in cordibus vestris
9quid est facilius dicere paralytico dimittuntur tibi peccata
an dicere surge et tolle grabattum tuum et ambula
10ut autem sciatis
quia potestatem habet Filius hominis in terra
dimittendi peccata
ait paralytico
11tibi dico surge tolle grabattum tuum et vade in domum tuam
12et statim ille surrexit
et sublato grabatto abiit coram omnibus
ita ut admirarentur omnes
et honorificarent Deum dicentes quia numquam sic vidimus
13Et egressus est rursus ad mare
omnisque turba veniebat ad eum et docebat eos
14et cum praeteriret vidit Levin Alphei sedentem ad teloneum
et ait illi sequere me et surgens secutus est eum
15Et factum est cum accumberet in domo illius
multi publicani et peccatores simul discumbebant cum Iesu et discipulis
eius
erant enim multi qui et sequebantur eum
16et scribae et Pharisaei videntes
quia manducaret cum peccatoribus et publicanis
dicebant discipulis eius
quare cum publicanis et peccatoribus manducat et bibit magister vester
17Hoc audito Iesus ait illis
non necesse habent sani medicum sed qui male habent
non enim veni vocare iustos sed peccatores
18et erant discipuli Iohannis et Pharisaei ieiunantes
et veniunt et dicunt illi
cur discipuli Iohannis et Pharisaeorum ieiunant
tui autem discipuli non ieiunant
19et ait illis Iesus
numquid possunt filii nuptiarum quamdiu sponsus cum illis est ieiunare
quanto tempore habent secum sponsum non possunt ieiunare
20venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus
et tunc ieiunabunt in illa die
21nemo adsumentum panni rudis adsuit vestimento veteri
alioquin aufert supplementum novum a veteri
et maior scissura fit
22et nemo mittit vinum novellum in utres veteres
alioquin disrumpet vinum utres
et vinum effunditur et utres peribunt
sed vinum novum in utres novos mitti debet
23Et factum est iterum
cum sabbatis ambularet per sata
et discipuli eius coeperunt praegredi et
vellere spicas
24Pharisaei autem dicebant ei
ecce quid faciunt sabbatis quod non licet
25et ait illis
numquam legistis quid fecerit David quando necessitatem habuit
et esuriit ipse et qui cum eo erant
26quomodo introiit in domum Dei
sub Abiathar principe sacerdotum
et panes propositionis manducavit
quos non licet manducare nisi sacerdotibus
et dedit eis qui cum eo erant
27Et dicebat eis sabbatum propter hominem factum est
et non homo propter sabbatum
28itaque dominus est Filius hominis etiam sabbati