1quid ergo dicemus
permanebimus in peccato ut gratia abundet
2absit
qui enim mortui sumus peccato
quomodo adhuc vivemus in illo
3an ignoratis quia quicumque baptizati sumus in Christo Iesu
in morte ipsius baptizati sumus
4consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem
ut quomodo surrexit Christus a mortuis per gloriam Patris
ita et nos in novitate vitae ambulemus
5si enim conplantati facti sumus similitudini mortis eius
simul et resurrectionis erimus
6hoc scientes quia vetus homo noster simul crucifixus est
ut destruatur corpus peccati ut ultra non serviamus peccato
7qui enim mortuus est iustificatus est a peccato
8si autem mortui sumus cum Christo
credimus quia simul etiam vivemus cum Christo
9scientes quod Christus surgens ex mortuis
iam non moritur mors illi ultra non dominabitur
10quod enim mortuus est peccato mortuus est semel
quod autem vivit vivit Deo
11ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato
viventes autem Deo in Christo Iesu
12non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore
ut oboediatis concupiscentiis eius
13sed neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato
sed exhibete vos Deo tamquam ex mortuis viventes
et membra vestra arma iustitiae Deo
14peccatum enim vobis non dominabitur
non enim sub lege estis sed sub gratia
15quid ergo peccavimus
quoniam non sumus sub lege sed sub gratia absit
16nescitis quoniam cui exhibetis vos servos ad oboediendum
servi estis eius cui oboeditis
sive peccati
sive oboeditionis ad iustitiam
17gratias autem Deo
quod fuistis servi peccati
oboedistis autem ex corde in eam formam doctrinae
in qua traditi estis
18liberati autem a peccato servi facti estis iustitiae
19humanum dico propter infirmitatem carnis vestrae
sicut enim exhibuistis membra vestra
servire inmunditiae et iniquitati ad iniquitatem
ita nunc exhibete membra vestra servire iustitiae in sanctificationem
20cum enim servi essetis peccati liberi fuistis iustitiae
21quem ergo fructum habuistis tunc in quibus nunc erubescitis
nam finis illorum mors est
22nunc vero liberati a peccato
servi autem facti Deo
habetis fructum vestrum in sanctificationem
finem vero vitam aeternam
23stipendia enim peccati mors
gratia autem Dei vita aeterna in Christo Iesu Domino nostro