1veritatem dico in Christo non mentior
testimonium mihi perhibente conscientia mea in Spiritu Sancto
2quoniam tristitia est mihi magna
et continuus dolor cordi meo
3optabam enim ipse ego anathema esse a Christo
pro fratribus meis qui sunt cognati mei secundum carnem
4qui sunt Israhelitae quorum adoptio est filiorum et gloria
et testamenta et legislatio et obsequium et promissa
5quorum patres et ex quibus Christus secundum carnem
qui est super omnia Deus benedictus in saecula amen
6non autem quod exciderit verbum Dei
non enim omnes qui ex Israhel
hii sunt Israhel
7neque quia semen sunt Abrahae omnes filii
sed in Isaac vocabitur tibi semen
8id est non qui filii carnis hii filii Dei
sed qui filii sunt promissionis aestimantur in semine
9promissionis enim verbum hoc est
secundum hoc tempus veniam et erit Sarrae filius
10non solum autem
sed et Rebecca ex uno concubitum habens
Isaac patre nostro
11cum enim nondum nati fuissent
aut aliquid egissent bonum aut malum
ut secundum electionem propositum Dei maneret
12non ex operibus sed ex vocante dictum est ei
quia maior serviet minori
13sicut scriptum est Iacob dilexi Esau autem odio habui
14quid ergo dicemus numquid iniquitas apud Deum absit
15Mosi enim dicit miserebor cuius misereor
et misericordiam praestabo cuius miserebor
16igitur non volentis neque currentis sed miserentis Dei
17dicit enim scriptura Pharaoni
quia in hoc ipsum excitavi te ut ostendam in te virtutem meam
et ut adnuntietur nomen meum in universa terra
18ergo cuius vult miseretur et quem vult indurat
19dicis itaque mihi quid adhuc queritur
voluntati enim eius quis resistit
20o homo tu quis es qui respondeas Deo
numquid dicit figmentum ei qui se finxit quid me fecisti sic
21an non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere
aliud quidem vas in honorem aliud vero in contumeliam
22quod si volens Deus ostendere iram
et notam facere potentiam suam
sustinuit in multa patientia vasa irae aptata in interitum
23ut ostenderet divitias gloriae suae
in vasa misericordiae quae praeparavit in gloriam
24quos et vocavit nos non solum ex Iudaeis sed etiam ex gentibus
25sicut in Osee dicit
vocabo non plebem meam plebem meam
et non misericordiam consecutam
misericordiam consecutam
26et erit in loco ubi dictum est eis
non plebs mea vos
ibi vocabuntur filii Dei vivi
27Esaias autem clamat pro Israhel
si fuerit numerus filiorum Israhel tamquam harena maris
reliquiae salvae fient
28verbum enim consummans et brevians in aequitate
quia verbum breviatum faciet Dominus super terram
29et sicut praedixit Esaias
nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen
sicut Sodoma facti essemus et sicut Gomorra similes fuissemus
30quid ergo dicemus
quod gentes quae non sectabantur iustitiam adprehenderunt iustitiam
iustitiam autem quae ex fide est
31Israhel vero sectans legem iustitiae
in legem iustitiae non pervenit
32quare quia non ex fide sed quasi ex operibus
offenderunt in lapidem offensionis
33sicut scriptum est
ecce pono in Sion lapidem offensionis et petram scandali
et omnis qui credit in eum non confundetur