AD TIMOTHEUM I 2
1obsecro igitur primo omnium fieri obsecrationes
orationes postulationes gratiarum actiones pro omnibus hominibus
2pro regibus et omnibus qui in sublimitate sunt
ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate et castitate
3hoc enim bonum est et acceptum
coram salutari nostro Deo
4qui omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire
5unus enim Deus
unus et mediator Dei et hominum homo Christus Iesus
6qui dedit redemptionem semet ipsum pro omnibus
testimonium temporibus suis
7in quo positus sum ego praedicator et apostolus
veritatem dico non mentior
doctor gentium in fide et veritate
8volo ergo viros orare in omni loco
levantes puras manus sine ira et disceptatione
9similiter et mulieres in habitu ornato cum verecundia et sobrietate
ornantes se non in tortis crinibus
aut auro aut margaritis vel veste pretiosa
10sed quod decet mulieres promittentes pietatem per opera bona
11mulier in silentio discat cum omni subiectione
12docere autem mulieri non permitto neque dominari in virum
sed esse in silentio
13Adam enim primus formatus est deinde Eva
14et Adam non est seductus
mulier autem seducta in praevaricatione fuit
15salvabitur autem per filiorum generationem
si permanserint in fide et dilectione
et sanctificatione cum sobrietate
Biblia Sacra Iuxta Vulgatam Versionem, hg. von Robert Weber, fünfte, verbesserte Auflage, hg. v. Roger Gryson, © 2007 Deutsche Bibelgesellschaft, Stuttgart