AD THESSALONICENSES II 1
1Paulus et Silvanus et Timotheus ecclesiae Thessalonicensium
in Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo
2gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo
3gratias agere debemus Deo semper pro vobis fratres
ita ut dignum est
quoniam supercrescit fides vestra
et abundat caritas uniuscuiusque omnium vestrum in invicem
4ita ut et nos ipsi in vobis gloriemur in ecclesiis Dei
pro patientia vestra et fide in omnibus persecutionibus
vestris
et tribulationibus quas sustinetis
5in exemplum iusti iudicii Dei
ut digni habeamini regno Dei pro quo et patimini
6si tamen iustum est apud Deum
retribuere tribulationem his qui vos
tribulant
7et vobis qui tribulamini requiem nobiscum
in revelatione Domini Iesu
de caelo cum angelis virtutis eius
8in flamma ignis dantis vindictam his qui non noverunt Deum
et qui non oboediunt evangelio Domini nostri Iesu
9qui poenas dabunt in interitu aeternas
a facie Domini et a gloria virtutis eius
10cum venerit glorificari in sanctis suis
et admirabilis fieri in omnibus qui crediderunt
quia creditum est testimonium nostrum super vos in die illo
11in quo etiam oramus semper pro vobis
ut dignetur vos vocatione sua Deus
et impleat omnem voluntatem bonitatis et opus fidei in virtute
12ut clarificetur nomen Domini nostri Iesu Christi in vobis
et vos in illo secundum gratiam Dei nostri et Domini Iesu Christi
Biblia Sacra Iuxta Vulgatam Versionem, hg. von Robert Weber, fünfte, verbesserte Auflage, hg. v. Roger Gryson, © 2007 Deutsche Bibelgesellschaft, Stuttgart