1et quidam descendentes de Iudaea docebant fratres
quia nisi circumcidamini secundum morem Mosi
non potestis salvi fieri
2facta ergo seditione non minima Paulo et Barnabae adversum illos
statuerunt ut ascenderent Paulus et Barnabas
et quidam alii ex illis
ad apostolos et presbyteros in Hierusalem super hac quaestione
3illi igitur deducti ab ecclesia
pertransiebant Foenicen et Samariam
narrantes conversionem gentium
et faciebant gaudium magnum omnibus fratribus
4cum autem venissent Hierosolymam
suscepti sunt ab ecclesia et ab apostolis et senioribus
adnuntiantes quanta Deus fecisset cum illis
5surrexerunt autem quidam de heresi Pharisaeorum qui crediderant
dicentes quia oportet circumcidi eos
praecipere quoque servare legem Mosi
6conveneruntque apostoli et seniores videre de verbo hoc
7cum autem magna conquisitio fieret
surgens Petrus dixit ad eos viri fratres
vos scitis quoniam ab antiquis diebus in nobis elegit Deus
per os meum audire gentes verbum evangelii et credere
8et qui novit corda Deus testimonium perhibuit
dans illis Spiritum Sanctum sicut et nobis
9et nihil discrevit inter nos et illos fide purificans corda eorum
10nunc ergo quid temptatis Deum
inponere iugum super cervicem discipulorum
quod neque patres nostri neque nos portare potuimus
11sed per gratiam Domini Iesu credimus salvari
quemadmodum et illi
12tacuit autem omnis multitudo
et audiebant Barnaban et Paulum narrantes
quanta fecisset Deus signa et prodigia in gentibus per eos
13et postquam tacuerunt
respondit Iacobus dicens viri fratres audite me
14Simeon narravit quemadmodum primum Deus visitavit
sumere ex gentibus populum nomini suo
15et huic concordant verba prophetarum sicut scriptum est
16post haec revertar
et aedificabo tabernaculum David quod
decidit
et diruta eius reaedificabo
et erigam illud
17ut requirant ceteri hominum Dominum
et omnes gentes super quas invocatum est nomen meum
dicit Dominus faciens haec
18notum a saeculo est Domino opus suum
19propter quod ego iudico non inquietari eos
qui ex gentibus convertuntur ad Deum
20sed scribere ad eos
ut abstineant se a contaminationibus simulacrorum
et fornicatione et suffocatis et sanguine
21Moses enim a temporibus antiquis habet in singulis civitatibus
qui eum praedicent in synagogis
ubi per omne sabbatum legitur
22tunc placuit apostolis et senioribus cum omni ecclesia
eligere viros ex eis et mittere Antiochiam cum Paulo et Barnaba
Iudam qui cognominatur Barsabban et Silam
viros primos in fratribus
23scribentes per manus eorum
apostoli et seniores fratres
his qui sunt Antiochiae et Syriae et Ciliciae fratribus ex gentibus
salutem
24quoniam audivimus quia quidam ex nobis exeuntes
turbaverunt vos verbis evertentes animas vestras
quibus non mandavimus
25placuit nobis collectis in unum eligere viros et mittere ad vos
cum carissimis nostris Barnaba et Paulo
26hominibus qui tradiderunt animas suas
pro nomine Domini nostri Iesu Christi
27misimus ergo Iudam et Silam
qui et ipsi vobis verbis referent eadem
28visum est enim Spiritui Sancto et nobis
nihil ultra inponere vobis oneris quam haec necessario
29ut abstineatis vos ab immolatis simulacrorum
et sanguine suffocato et fornicatione
a quibus custodientes vos bene agetis valete
30illi igitur dimissi descenderunt Antiochiam
et congregata multitudine tradiderunt epistulam
31quam cum legissent gavisi sunt super consolatione
32Iudas autem et Silas et ipsi cum essent prophetae
verbo plurimo consolati sunt fratres et confirmaverunt
33facto autem ibi tempore
dimissi sunt cum pace a fratribus ad eos qui miserant illos
35Paulus autem et Barnabas demorabantur Antiochiae
docentes et evangelizantes cum aliis pluribus verbum Domini
36post aliquot autem dies dixit ad Barnaban Paulus
revertentes visitemus fratres per universas civitates
in quibus praedicavimus verbum Domini
quomodo se habeant
37Barnabas autem volebat secum adsumere et Iohannem
qui cognominatur Marcus
38Paulus autem rogabat eum qui
discessisset ab eis a Pamphilia
et non isset cum eis in opus
non debere recipi eum
39facta est autem dissensio
ita ut discederent ab invicem
et Barnabas adsumpto Marco navigaret Cyprum
40Paulus vero electo Sila profectus est
traditus gratiae Domini a fratribus
41perambulabat autem Syriam et Ciliciam confirmans ecclesias