1dixit autem princeps sacerdotum
si haec ita se habent
2qui ait viri fratres et patres audite
Deus gloriae apparuit patri nostro Abraham
cum esset in Mesopotamiam
priusquam moraretur in Charram
3et dixit ad illum
exi de terra tua et de cognatione tua
et veni in terram quam tibi monstravero
4tunc exiit de terra Chaldeorum et habitavit in Charram
et inde postquam mortuus est pater eius
transtulit illum in terram istam in qua nunc vos habitatis
5et non dedit illi hereditatem in ea nec passum pedis
et repromisit dare illi eam in possessionem
et semini eius post ipsum
cum non haberet filium
6locutus est autem Deus
quia erit semen eius accola in terra aliena
et servituti eos subicient
et male tractabunt eos annis quadringentis
7et gentem cui servierint iudicabo ego dixit Deus
et post haec exibunt et deservient mihi in loco isto
8et dedit illi testamentum circumcisionis
et sic genuit Isaac et circumcidit eum die octava
et Isaac Iacob et Iacob duodecim patriarchas
9et patriarchae aemulantes Ioseph vendiderunt in Aegyptum
et erat Deus cum eo
10et eripuit eum ex omnibus tribulationibus eius
et dedit ei gratiam et sapientiam
in conspectu Pharaonis regis Aegypti
et constituit eum praepositum super Aegyptum
et super omnem domum suam
11venit autem fames
in universam Aegyptum et Chanaan
et tribulatio magna
et non inveniebant cibos patres nostri
12cum audisset autem Iacob esse frumentum in Aegypto
misit patres nostros primum
13et in secundo cognitus est Ioseph a fratribus suis
et manifestatum est Pharaoni genus eius
14mittens autem Ioseph accersivit Iacob patrem suum
et omnem cognationem
in animabus septuaginta quinque
15et descendit Iacob in Aegyptum
et defunctus est ipse et patres nostri
16et translati sunt in Sychem et positi sunt in sepulchro
quod emit Abraham pretio argenti a filiis Emmor filii Sychem
17cum adpropinquaret autem tempus repromissionis
quam confessus erat Deus Abrahae
crevit populus et multiplicatus est in Aegypto
18quoadusque surrexit rex alius in Aegypto
qui non sciebat Ioseph
19hic circumveniens genus nostrum adflixit patres
ut exponerent infantes suos ne vivificarentur
20eodem tempore natus est Moses et fuit gratus Deo
qui nutritus est tribus mensibus in domo patris sui
21exposito autem illo sustulit eum filia Pharaonis
et enutrivit eum sibi in filium
22et eruditus est Moses omni sapientia Aegyptiorum
et erat potens in verbis et in operibus suis
23cum autem impleretur ei quadraginta annorum tempus
ascendit in cor eius ut visitaret fratres suos filios Israhel
24et cum vidisset quendam iniuriam patientem vindicavit illum
et fecit ultionem ei qui iniuriam sustinebat percusso Aegyptio
25existimabat autem intellegere fratres
quoniam Deus per manum ipsius daret salutem illis
at illi non intellexerunt
26sequenti vero die apparuit illis litigantibus
et reconciliabat eos in pacem dicens
viri fratres estis ut quid nocetis alterutrum
27qui autem iniuriam faciebat proximo reppulit eum dicens
quis te constituit principem et iudicem super nos
28numquid interficere me tu vis
quemadmodum interfecisti heri Aegyptium
29fugit autem Moses in verbo isto
et factus est advena in terra Madiam ubi generavit filios duos
30et expletis annis quadraginta
apparuit illi in deserto montis Sina angelus in igne flammae rubi
31Moses autem videns admiratus est visum
et accedente illo ut consideraret
facta est vox Domini
32ego Deus patrum tuorum
Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob
tremefactus autem Moses non audebat considerare
33dixit autem illi Dominus solve calciamentum pedum tuorum
locus enim in quo stas terra sancta est
34videns vidi adflictionem populi mei qui est in Aegypto
et gemitum eorum audivi et descendi liberare eos
et nunc veni et mittam te in Aegyptum
35hunc Mosen quem negaverunt dicentes
quis te constituit principem et iudicem
hunc Deus principem et redemptorem misit cum manu angeli
qui apparuit illi in rubo
36hic eduxit illos faciens prodigia et signa
in terra Aegypti et in Rubro mari et in deserto annis quadraginta
37hic est Moses qui dixit filiis Israhel
prophetam vobis suscitabit Deus de fratribus vestris
tamquam me
38hic est qui fuit in ecclesia in solitudine cum angelo
qui loquebatur ei in monte Sina
et cum patribus nostris
qui accepit verba vitae dare nobis
39cui noluerunt oboedire patres nostri
sed reppulerunt et aversi sunt cordibus suis in Aegyptum
40dicentes ad Aaron fac nobis deos qui praecedant nos
Moses enim hic qui eduxit nos de terra Aegypti
nescimus quid factum sit ei
41et vitulum fecerunt in illis diebus
et obtulerunt hostiam simulacro
et laetabantur in operibus manuum suarum
42convertit autem Deus et tradidit eos servire militiae caeli
sicut scriptum est in libro Prophetarum
numquid victimas aut hostias obtulistis mihi
annis quadraginta in deserto domus Israhel
43et suscepistis tabernaculum Moloch et sidus dei vestri Rempham
figuras quas fecistis adorare eas
et transferam vos trans Babylonem
44tabernaculum testimonii fuit patribus nostris in deserto
sicut disposuit loquens ad Mosen
ut faceret illud secundum formam quam viderat
45quod et induxerunt suscipientes patres nostri cum Iesu
in possessionem gentium
quas expulit Deus a facie patrum nostrorum
usque in diebus David
46qui invenit gratiam ante Deum
et petiit ut inveniret tabernaculum Deo Iacob
47Salomon autem aedificavit illi domum
48sed non Excelsus in manufactis habitat sicut propheta dicit
49caelum mihi sedis est terra autem scabillum pedum meorum
quam domum aedificabitis mihi dicit Dominus
aut quis locus requietionis meae est
50nonne manus mea fecit haec omnia
51dura cervice et incircumcisi cordibus et auribus
vos semper Spiritui Sancto resistitis
sicut patres vestri et vos
52quem prophetarum non sunt persecuti patres vestri
et occiderunt eos qui praenuntiabant de adventu Iusti
cuius vos nunc proditores et homicidae fuistis
53qui accepistis legem in dispositionem angelorum
et non custodistis
54audientes autem haec dissecabantur cordibus suis
et stridebant dentibus in eum
55cum autem esset plenus Spiritu Sancto
intendens in caelum vidit gloriam Dei
et Iesum stantem a dextris Dei et ait
ecce video caelos apertos
et Filium hominis a dextris stantem Dei
56exclamantes autem voce magna continuerunt aures suas
et impetum fecerunt unianimiter in eum
57et eicientes eum extra civitatem lapidabant
et testes deposuerunt vestimenta sua secus pedes adulescentis
qui vocabatur Saulus
58et lapidabant Stephanum invocantem et dicentem
Domine Iesu suscipe spiritum meum
59positis autem genibus clamavit voce magna
Domine ne statuas illis hoc peccatum
et cum hoc dixisset obdormivit
Saulus autem erat consentiens neci eius