1et convertit me ad viam portae sanctuarii exterioris
quae respiciebat ad orientem
et erat clausa
2et dixit Dominus ad me porta haec clausa erit
non aperietur et vir non transiet per eam
quoniam Dominus Deus Israhel ingressus est per eam
eritque clausa
3principi
princeps ipse sedebit in ea ut comedat panem coram Domino
per viam vestibuli portae ingredietur
et per viam eius egredietur
4et adduxit me per viam portae aquilonis in conspectu domus
et vidi et ecce implevit gloria Domini domum Domini
et cecidi in faciem meam
5et dixit ad me Dominus
fili hominis pone cor tuum et vide oculis tuis et auribus tuis audi
omnia quae ego loquor ad te
de universis caerimoniis domus Domini et de cunctis legibus eius
et pones cor tuum in viis templi per omnes exitus
sanctuarii
6et dices ad exasperantem me domum Israhel
haec dicit Dominus Deus
sufficiant vobis omnia scelera vestra domus Israhel
7eo quod inducitis filios alienos incircumcisos corde et incircumcisos
carne
ut sint in sanctuario meo et polluant domum meam
et offertis panes meos adipem et sanguinem
et dissolvitis pactum meum in omnibus sceleribus vestris
8et non servastis praecepta sanctuarii mei
et posuistis custodes observationum mearum in sanctuario meo vobismet
ipsis
9haec dicit Dominus Deus
omnis alienigena incircumcisus corde et incircumcisus carne
non ingredietur sanctuarium meum
omnis filius alienus qui est in medio filiorum Israhel
10sed et Levitae qui longe recesserunt a me
in errore filiorum Israhel
et erraverunt a me post idola sua et portaverunt iniquitatem suam
11erunt in sanctuario meo aeditui
et ianitores portarum domus et ministri domus
ipsi mactabunt holocaustosin et victimas populi
et ipsi stabunt in conspectu eorum ut ministrent eis
12pro eo quod ministraverunt illis in conspectu idolorum suorum
et facti sunt domui Israhel in offendiculum iniquitatis
idcirco levavi manum meam super eos dicit Dominus Deus
et portaverunt iniquitatem suam
13et non adpropinquabunt ad me ut sacerdotio fungantur mihi
neque accedent ad omne sanctuarium meum iuxta sancta sanctorum
sed portabunt confusionem suam et scelera sua quae fecerunt
14et dabo eos ianitores domus
in omni ministerio eius et universis quae fiunt in
ea
15sacerdotes autem Levitae filii Sadoc
qui custodierunt caerimonias sanctuarii mei
cum errarent filii Israhel a me
ipsi accedent ad me ut ministrent mihi
et stabunt in conspectu meo ut offerant mihi adipem et sanguinem
ait Dominus Deus
16ipsi ingredientur sanctuarium meum
et ipsi accedent ad mensam meam ut ministrent mihi
et custodiant caerimonias meas
17cumque ingredientur portas atrii interioris vestibus lineis induentur
nec ascendet super eos quicquam laneum
quando ministrant in portis atrii interioris et intrinsecus
18vittae lineae erunt in capitibus eorum
et feminalia linea erunt in lumbis eorum
et non accingentur in sudore
19cumque egredientur atrium exterius ad populum
exuent se vestimenta sua
in quibus ministraverunt
et reponent ea in gazofilacio sanctuarii
et vestient se vestimentis aliis
et non sanctificabunt populum in vestibus suis
20caput autem suum non radent neque comam nutrient
sed tondentes adtondent capita sua
21et vinum non bibet omnis sacerdos
quando ingressurus est atrium interius
22et viduam et repudiatam non accipient uxores
sed virgines de semine domus Israhel
sed et viduam quae fuerit vidua a sacerdote accipient
23et populum meum docebunt quid sit inter sanctum et pollutum
et inter mundum et inmundum ostendent eis
24et cum fuerit controversia stabunt in iudiciis meis et iudicabunt
leges meas et praecepta mea in omnibus sollemnitatibus meis custodient
et sabbata mea sanctificabunt
25et ad mortuum hominem non ingredientur ne polluantur
nisi ad patrem et matrem et filium et filiam et fratrem
et sororem quae alterum virum non habuit
in quibus contaminabuntur
26et postquam fuerit emundatus septem dies numerabuntur ei
27et in die introitus sui in sanctuarium ad atrium interius
ut ministret mihi in sanctuario
offeret pro peccato suo ait Dominus Deus
28erit autem eis hereditas
ego hereditas eorum
et possessionem non dabitis eis in Israhel
ego enim possessio eorum
29victimam et pro peccato et pro delicto ipsi comedent
et omne votum in Israhel ipsorum erit
30et primitiva omnium primogenitorum
et omnia libamenta ex omnibus quae offeruntur sacerdotum erunt
et primitiva ciborum vestrorum dabitis sacerdoti
ut reponat benedictionem domui suae
31omne morticinum et captum a bestia de avibus et de pecoribus
non comedent sacerdotes