1hae sunt autem generationes Esau ipse est Edom
2Esau accepit uxores de filiabus Chanaan
Ada filiam Elom Hetthei
et Oolibama filiam Anae filiae Sebeon Evei
3Basemath quoque filiam Ismahel sororem Nabaioth
4peperit autem Ada Eliphaz
Basemath genuit Rauhel
5Oolibama edidit Hieus et Hielom et Core
hii filii Esau qui nati sunt ei in terra Chanaan
6tulit autem Esau uxores suas
et filios et filias et omnem animam domus suae
et substantiam et pecora
et cuncta quae habere poterat in terra Chanaan
et abiit in alteram regionem recessitque a fratre suo Iacob
7divites enim erant valde et simul habitare non poterant
nec sustinebat eos terra peregrinationis eorum prae multitudine gregum
8habitavitque Esau in monte Seir ipse est Edom
9hae sunt generationes Esau patris Edom in monte
Seir
10et haec nomina filiorum eius
Eliphaz filius Ada uxoris Esau
Rauhel quoque filius Basemath uxoris eius
11fueruntque filii Eliphaz Theman Omar
Sephu et Gatham et Cenez
12erat autem Thamna concubina Eliphaz filii Esau
quae peperit ei Amalech
hii sunt filii Adae uxoris Esau
13filii autem Rauhel Naath et Zara Semma et Meza
hii filii Basemath uxoris Esau
14isti quoque erant filii Oolibama filiae Ana filiae Sebeon uxoris Esau quos genuit ei
Hieus et Hielom et Core
15hii duces filiorum Esau
filii Eliphaz primogeniti Esau dux Theman dux Omar dux Sephu
dux Cenez
16dux Core dux Gatham dux Amalech
hii filii Eliphaz in terra Edom et hii filii Adae
17hii quoque filii Rauhel filii Esau
dux Naath dux Zara dux Semma dux Meza
hii duces Rauhel in terra Edom
isti filii Basemath uxoris Esau
18hii autem filii Oolibama uxoris Esau
dux Hieus dux Hielom dux Core
hii duces Oolibama filiae Ana uxoris Esau
19isti filii Esau et hii duces eorum ipse est Edom
20isti filii Seir Horrei habitatores terrae
Lotham et Sobal et Sebeon et Anan
21Dison et Eser et Disan
hii duces Horrei filii Seir in terra Edom
22facti sunt autem filii Lotham Horrei et Heman
erat autem soror Lotham Thamna
23et isti filii Sobal Alvam et Maneeth et Hebal Sephi et Onam
24et hii filii Sebeon Ahaia et Anam
iste est Ana qui invenit aquas calidas in solitudine
cum pasceret asinos Sebeon patris sui
25habuitque filium Disan et filiam Oolibama
26et isti filii Disan Amdan et Esban et Iethran et Charan
27hii quoque filii Eser Balaan et Zevan et Acham
28habuit autem filios Disan Hus et Aran
29isti duces Horreorum dux Lothan dux Sobal dux Sebeon
dux Ana
30dux Dison dux Eser dux Disan
isti duces Horreorum qui imperaverunt in terra Seir
31reges autem qui regnaverunt in terra Edom
antequam haberent regem filii Israhel fuerunt hii
32Bale filius Beor nomenque urbis eius Denaba
33mortuus est autem Bale
et regnavit pro eo Iobab filius Zare de Bosra
34cumque mortuus esset Iobab
regnavit pro eo Husan de terra Themanorum
35hoc quoque mortuo regnavit pro eo Adad filius Badadi
qui percussit Madian in regione Moab et nomen urbis eius Ahuith
36cumque mortuus esset Adad regnavit pro eo Semla de Maserecha
37hoc quoque mortuo regnavit pro eo Saul de fluvio Rooboth
38cumque et hic obisset successit in regnum Baalanam filius Achobor
39isto quoque mortuo regnavit pro eo Adad
nomenque urbis eius Phau
et appellabatur uxor illius Meezabel filia Matred filiae
Mizaab
40haec ergo nomina Esau in cognationibus et locis et
vocabulis suis
dux Thamna dux Alva dux Ietheth
41dux Oolibama dux Ela dux Phinon
42dux Cenez dux Theman dux Mabsar
43dux Mabdiel dux Iram
hii duces Edom habitantes in terra imperii sui
ipse est Esau pater Idumeorum