1locutus quoque est Dominus ad Mosen dicens
2loquere ad Aaron et ad filios eius
ut caveant ab his quae consecrata sunt filiorum Israhel
et non contaminent nomen sanctificatorum mihi quae ipsi offerunt
ego Dominus
3dic ad eos et ad posteros eorum
omnis homo qui accesserit de stirpe vestra
ad ea quae consecrata sunt et quae obtulerunt filii Israhel Domino
in quo est inmunditia peribit coram Domino
ego sum Dominus
4homo de semine Aaron qui fuerit leprosus aut patiens fluxum seminis
non vescetur de his quae sanctificata sunt mihi donec sanetur
qui tetigerit inmundum super mortuo
et ex quo egreditur semen quasi coitus
5et qui tangit reptile et quodlibet inmundum cuius tactus est sordidus
6inmundus erit usque ad vesperum
et non vescetur his quae sanctificata sunt
sed cum laverit carnem suam aqua
7et occubuerit sol
tunc mundatus vescetur de sanctificatis quia cibus illius est
8morticinum et captum a bestia non comedent
nec polluentur in eis ego sum Dominus
9custodient praecepta mea ut non subiaceant
peccato
et moriantur in sanctuario cum polluerint illud
ego Dominus qui sanctifico eos
10omnis alienigena non comedet de sanctificatis
inquilinus sacerdotis et mercennarius non vescentur ex eis
11quem autem sacerdos emerit et qui vernaculus domus eius fuerit
hii comedent ex eis
12si filia sacerdotis cuilibet ex populo nupta fuerit
de his quae sanctificata sunt et de primitiis non vescetur
13sin autem vidua vel repudiata et absque liberis
reversa fuerit ad domum patris sui
sicut puella consuerat aletur cibis patris sui
omnis alienigena comedendi ex eis non habet
potestatem
14qui comederit de sanctificatis per ignorantiam
addet quintam partem cum eo quod comedit
et dabit sacerdoti in sanctuarium
15nec contaminabunt sanctificata filiorum Israhel quae offerunt Domino
16ne forte sustineant iniquitatem delicti sui cum sanctificata comederint
ego Dominus qui sanctifico eos
17locutus est Dominus ad Mosen dicens
18loquere ad Aaron et filios eius
et ad omnes filios Israhel dicesque ad eos
homo de domo Israhel et de advenis qui habitant apud vos
qui obtulerit oblationem suam vel vota solvens vel sponte offerens
quicquid illud obtulerit in holocaustum Domini
19ut offeratur per vos
masculus inmaculatus erit ex bubus et ex ovibus et ex
capris
20si maculam habuerit non offeretis neque erit acceptabile
21homo qui obtulerit victimam pacificorum Domino
vel vota solvens vel sponte offerens tam de bubus quam de ovibus
inmaculatum offeret ut
acceptabile sit
omnis macula non erit in eo
22si caecum fuerit si fractum
si cicatricem habens si papulas aut scabiem vel inpetiginem
non offeretis ea Domino
neque adolebitis ex eis super altare Domini
23bovem et ovem aure et cauda amputatis voluntarie
offerre potes
votum autem ex his solvi non potest
24omne animal quod vel contritis vel tunsis vel sectis ablatisque
testiculis est
non offeretis Domino
et in terra vestra hoc omnino ne faciatis
25de manu alienigenae non offeretis panes Deo vestro
et quicquid aliud dare voluerint
quia corrupta et maculata sunt omnia non suscipietis ea
26locutusque est Dominus ad Mosen dicens
27bos ovis et capra cum genita fuerint
septem diebus erunt sub ubere matris suae
die autem octavo et deinceps offerri poterunt Domino
28sive illa bos sive ovis
non immolabuntur una die cum fetibus suis
29si immolaveritis hostiam pro gratiarum actione Domino
ut possit esse placabilis
30eodem die comedetis eam
non remanebit quicquam in mane alterius diei ego Dominus
31custodite mandata mea et facite ea ego Dominus
32ne polluatis nomen meum sanctum
ut sanctificer in medio filiorum Israhel ego Dominus qui sanctifico vos
33et eduxi de terra Aegypti ut essem vobis in Deum ego Dominus